- 1662A
[...] Exercitationes in Primam Philosophiam sedulo urgebit, & nisi alia impediant, ad calcem hoc semestri deducet. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1662A
[...] Non negliget quoque privatim proponere quae e re sint studiosae juventutis. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1662A
[...] Curabit praeterea novam librorum Metaphysicorum Aristotelis editionem: quae ut tanto gratior orbi erudito, pracipue vero Auditoribus suis, accidat, cum ipsa vernacula hujus Autoris dictione versiones conferet, & ex his eam, quae vel elegantior est vel sensum rectius exprimit, textui graeco e regione junget. Capita quoque in commata secabit, & contextus uti vocantur, quos editionibus qubisdam deesse notum est, locis suis restituet. Iisdem ut & libris ipsis summaria, totique operi Introductionem praefiget.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1669B
[...] privatim vero Physicae Epitomen exponet. Perget etiam domi suae Metaphysicaes capita interpretari.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1668A
Henricvs Rixnervs selectiores quaestiones Metaphysices absolvit. Dehinc exponendae doctrinae de Anima & juxta cum illa denuo Metaphysicae incumbet. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1668A
[...] Hebdomadarias, quas nuper coepit, in primam Philosophiam Disputationes continuabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1667A
Henricus Rixnerus Physices & Metaphysices compendia publice praelegit, & absolvit. Deinceps selectiores ac eas praecipue controversas ex prima Philosophia quaestiones proponet, eo ordine ac numero, ut integrum systema constituere possint. Ex Physicis seorsim nobilem de Anima doctrinam pertractabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1667A
[...] Privatim axiomatum Metaphysicorum usum in plerisque S. Theologiae capitibus demonstravit, & propediem aliud philosophicum exercitium Studiosorum desideriis satisfacturus auspicabitur. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1667A
[...] Neque desinet disquistionibus publice instituendis praeesse.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1665B
[...] Et quamprimum Physiologiam privatim absolverit ( absolvet autem intra paucos dies) aliam Philosophiae partem docendam sumet.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1665B
Henricvs Rixnervs quam elapsa aestate coepit hactenusque ursit Epitomes Metaphysicae explanationem, continuabit: & postquam Physices fundamenta auditoribus suis compendio ostendit, deinceps librorum octo Aristotelis περὶ Φυσικῆς ἀκροάσεως Paraphrasin publice dictabit, additis brevibus cuique capiti observationibus. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1665B
[...] Habebit quoque nonas Physici ac Metaphysici argumenti Disputationes. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1665A
[...] non neglecturus etiam disputatoria, quibus Scientia illa exponatur, exercitia. Praeterea Metaphysices Compendium, quod nuper evulgavit, publice interpretabitur; variique argumenti Dissertationes habebit. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1665A
[...] Privatim finitis diatribis Metaphysicis, Physicen aliasque Philosophiae partes tradet.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1665A
Henricvs Rixnervs publicas in Philosophiam Naturalem praelectiones usque ad doctrinam de Meteoris perduxit, & ut residua intra justum temporis spatium absolvat, sedulo annitetur, [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1664B
Henricvs Rixnerus promissi, ver superiori facti, memor Metaphysicen de integro interpretari publice est aggressus, & in ea, methodo qua coepit, deinceps progredietur. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1664B
[...] Compendiarias in Scientiam illam dissertationes prope absolvit, & brevi prorsus ad finem deducet, deque aliis Primae Philosophiae capitibus disputabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1664B
[...] Porro, postquam Serenissimi Academiae Iuliae Nutritores ipsi post obitum venerandi senis Dn. Andreae Kinderlingii, Philosophiae Naturalis Professionem clementissime demandarunt, disputationes physicas B. Horneii publice praelegere ac annotationibus illustrare orsus est, coeptumque hoc urgebit sedulo, & praeterea disputationes illas rogatu juvenis cupientis perpetui (ut vocant) Respondentis partes sustinere, publicis examinibus exponet. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1664B
[...] Quae privatim in Auditorum gratiam tractanda sumsit, continuabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1664A
Henricvs Rixervs perget praecipuas in Metaphysicen quaestiones publice dictare, iisque finitis disciplinam illam de integro interpretari aggredietur. Pertexet item compendiarias dissertationes Metaphysicas bruma quam exegimus coeptas, & ad doctrinam de Causa Finali perductas; aliisque praeterea Exercitationibus habendis vacabit. [..] Docet hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1664A
[...] Privatim Primae Philosophia praecepta auditoribus suis exponit, & Aristotelis testimoniis firmat, instituto isti imposterum quoque sedulam operam navaturus.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1663A
[...] Eorum, quae domi suae tractat, terminum propediem continget, & alia deinceps meditabitur. Vnam quoque & alteram habiturus est Disputationem.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1663A
Henricvs Rixnervs Metaphysicae principia ac fundamenta semel, & cum commoda Studiosorum exigerent, iterum ex publico loco tradidit ac inculcavit, eique rei etiamnum operam suam navat. Quamprimum telam istam pertexuerit, selectiores in Scientiae hujus tam Specialem quam Generalem Partem quaestiones, unde principiorum illorum firmitas amplius intelligi queat, Auditoribus suis proponet, & ad calamum dictabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1661B
[...] Caeteris non unius generis privatis exercitiis ut hactenus, ita imposterum quoque vacabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1662B
[...] Opus Aristotelis Metaphysicum nuperrime cum Introductione, librorum item ac capitum argumentis atque incisis & c. promissum, & jam sub prelo sudans, variantibus insuper lectionibus ornat.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1662B
[...] Privatim aliquot Philosophiae partes explicabit, & praelectiones quas in Primam Philosophiam auspicatus haud ita pridem est, continuabit. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1662B
Henricvs Rixnervs Metaphysicas B. Stahlij Institutiones publice interpretari, publicisque disquisitionibus subjicere perget. [...] Docet hora decima.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1663B
Henricvs Rixnervs expedita Metaphysices Epitome, selectiores in universam Scientiam illam quaestiones publice proponere coepit, & deinceps in instituto isto sedulo perget. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1663B
[...] Conscribit succinctas Disputationes Metaphysicas, a Respondentibus, qui in promtu sunt, singulis septimanis ordine habendas, queis praecipua hujus Disciplinae capita quasi compendio traduntur. De alijs etiam materiis disputabit propediem. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1663B
[...] Privatim Studiosorum nonorum rogatu Physicen, monstrato simul usu interpretatus est: [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1663B
[...] hoc autem semestri Metaphysicen domi suae explanabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1678B
[...] Privatim Locos Theologicos absolvit, absoluturus quoque propediem Examinatorium in eosdem Collegium. Historiam Ecclesiasticam, quam ad Vndecimum usque seculum deduxit, recensere perget, & itidem justo tempore absolvet.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1678B
Henricvs Rixnervs, D. nonas Veteris Test. de adventu Messiae vaticinia publice explanabit, & dehinc Confessionis Augustanae Articulos praeleget. [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1678A
Henricvs Rixnervs D. Academiae hodie Vice-Rector, publicas in controversa Scripturae loca praelectiones absolvet; [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1677B
Henricvs Rixnervs, D. controversa Scripturae Divinae loca secundum Dogmatum Theologicorum seriem porra publice explanabit. Docet h. IV.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1678A
[...] Privatas, quibus Locos Theologicos explanat, sedulo urgebit; praeterea Historiae Ecclesiasticae Epitomen Studiosorum rogatu domi suae proponet.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1661B
[...] Et quamprimum lectionibus Metaphysicis privatis finem imposuerit, alias ad eam disciplinam in museo suo auspicabitur. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1661B
[...] Disputationes Collegii Metaphysici Publici continuabit, aliasque insuper emittet: inter quas una est de Petitione Principii adversus Iesuitam Melchiorem Cornaeum. Sed & conclusiones Metaphysicas B. Horneii publicis disquisitionibus subiiciet. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1661B
Henricvs Rixnervs in tradendis Controversiis Metaphysicis, praeterita aestate publice coeptis, ea perget methodo qua hactenus usus est. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1679A
Henricus Rixnerus, D. simulac unum adhuc & alterum Veteris Testamenti de Passione & Resurrectione Messiae oraculum exposuerit, Confessionem Augustanam nuperi promissi memor publice praeleget & Disputationibus praeterea subjiciet.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1677A
[...] Domi item suae selectas pericopas Biblicas, subjuncto ubique earum Usu, ita interpretabitur, ut habendis concionibus amplissime servire possint. Neque Dogmaticum illud Collegium, quod juxta cum Homiletico isto nuper promisit, per alia autem hactenus inchoare non potuit, instituere negliget.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1677A
Henricvs Rixnervs, D. continuabit publicas de controversis Scripturae locis praelectiones & disputationes. [...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1676B
[...] Privatim Theologicas temporum horum controversias proponit, quibus ad finem deductis Compendium doctrinae sacrae explanabit, & Collegium homileticum aperiet. Sedulo etiam annitetur, ut tractatus suus de Principiorum primae Philosophiae in dogmatibus & controversiis Theologicis usu, in quo excudendo operae jam occupantur, seculari hoc Academiae anno aut integer aut praecipua fui parte prodeat.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1676B
Henricvs Rixnervs, D. perget publice controversa Scripturae S. dicta secundum Locorum Theologicorum ordinem tum legendo tum disputando enodare. [...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1675B
Henricvs Rixnervs, D. publice Collegium homileticum; [...]. Docet hora IV.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1675B
[...] privatum vero Locorum Theologicorum expositionem continuabit & absolvet. [...9Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1676A
Henricvs Rixnervs D. coeptas nuper, & secundum Locorum Theologicorum feriem institutas, de Controversis Scripturae Sacrae Testimoniis Lectiones & Disputationes publicas, [...] Docet publice hor. IV.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1676A
[...] ut & privatum Historiae Ecclesiasticae, a nato Christo ad haec usque tempora, Collegium, continuabit & urgebit.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1674B
Henricvs Rixnervs D. Foederis Antiqui testimonia, Novo producta, praelectionibus publicis expendere perget. Progredietur etiam deinceps in evulgandis de Satisfactione & Merito Christi Disquisitionibus. [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1674B
[...] Domi suae methodicam selectorum textuum Biblicorum interpretationem, habendis concionibus servientem, propediem absolvet; & dehinc Controversias potiores inter Theologos Augustanae Confessionis superiori & hoc etiam seculo enatas, secundum ordinem articulorum Symboli istius, & Formulae Concordiae methodum pertractabit, ita ut proposito Controversiae statu Affirmativa & Negativa cum partis utriusque fundamentis enarrentur.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1675B
[...] Perget item suas in Augustanam Confessionem Disputationes publici juris facere.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1675A
[...] Privatim Collegium controversiarum sacrarum absolvit; & deinceps Locos Theologicos compendiario proponet.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1675A
Henricvs Rixnervs. D. nona V.T. de Passione & Morte Christi vaticinia publice exposuit. Inde ad interpretationem testimoniorum ejusdem Foederis, in Matthaeo citatorum, reverretur. [...] Docet hora IV.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1674A
Henricvs Rixnervs D. interpretationi locorum V.T. in Novo allegatorum, ut & continuandis de Satisfactione & Merito Christi Disputationibus, operam porro publice impendet. [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1674A
[...] Privatim, volentibus ita Auditoribus, succinctas & methodicas selectorum textuum Biblicorum Dispositiones dictabit.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1673B
Henricvs Rixnervs publice Controversias Metaphysica, ad doctrinam Causarum de ductas, continuabit & absolvet. [...] Docet hora IIX.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1673B
[...] Privatim Disciplinae illius epitomen interpretabitur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1673B
Henricvs Rixnervs D. perget Theologiam Moralem ad Disciplinae modum publice docere, & habendis in eam disputationibus vacare. [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1673B
[...] Privatim Compendium Theologiae Dogmaticae absolvit, cujus repetitionem semestri hoc instituet. Continuabit etiam coeptas de Satisfactione & Merito Christi Exercitationes.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1673A
Henricvs Rixnervs simulac pauca illa, quae in Metaphysices epitome exponenda restant, absolverit, potiores utilioresque disciplinae ejus controversias proponet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1673A
[...] Domi vero suae perget Compendium Theologicum interpretari.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1673A
Henricvs Rixnervs D. Theologiam Moralem publice docebit; unamque & alteram habebit disputationem. [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1672B
H. Rixnervs Metaphysices interpretationem continuabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1672A
Henricvs Rixnervs in Metaphysicis [...] privatimque progredietur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1671B
Henricvs Rixnervs perget in Metaphysicis. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1671B
[...] Collegium disputatorium publicum in eandem disciplinam absolvit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1672A
Henricvs Rixnervs in Metaphysicis publice [...] progredietur.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1671A
Henricvs Rixnervs perget publice & Physicam interpretari, & hebdomadarias in Primam Philosophiam Disputationes habere. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1671A
[...] Privatim Institutiones Metaphysicas B. Stahlij explicabit, & si Audituris visum fuerit, disputatoriis etiam exercitiis excutiet. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1671A
[...] Collegium domi suae hactenus habitum propediem absolvet, & quandoquidem nuper principiorum Partis Generalis Metaphysices Vsum & Abusum in dogmatibus Theologicis strictim ostendit, nunc idem plane ex instituto, & copiose per universam illam Disciplinam, tam Specialem quam Generalem ejus Partem, tractabit, preamissis iis, quae ad regularum & terminorum exactam cognitionem faciunt, illorum ad Christianae fidei dogmata applicationem & accommodandi modum diligenter demonstraturus. Edidit de Veterum Christianorum circa S. Eucharistiam Institutis ac Ritibus Tractatum.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1670B
Henricvs Rixnervs Philosophiam Primam publice explanare progredietur, eaque ad finem deducta Naturalem pertractabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1670B
[...] Domi suae Physicas praelectiones absolvit, & nunc continuo Metaphysicas auspicabitur, simul usum disciplinae illius in S. Theologiae breviter in progressu ostensurus. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1670B
[...] Collegium quoque Historiae Ecclesiasticae, privatim coeptum, continuabit & sedulo urgebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1670A
[...] privatim vero Physicam interpretabitur. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1670A
[...] Habebit quoque propediem unam alteramque argumenti Metaphysici disputationem.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1670A
Henricvs Rixnervs publice Metaphysicen docere perget, [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1668B
Henricvs Rixnervs controversias Metaphysicas, ut & Physicas de Anima, publice continuabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1668B
[...] Collegium Disputatorium in Primam Philosophiam ad finem deduxit, & aliud ejus generis propediem auspicabitur. Habebit praeterea binas alias de insignioribus materiis exercitationes. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1668B
[...] Absolvit lectiones privatas Metaphysicas, & jam denuo exponendae disciplinae isti operam domi suae navat. Sed & Physices Compendium Studiosorum desideriis satisfacturus primo quoque die privatim aggredietur explanare.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1669A
[...] Privatim praeter alia Compendium Metaphysicae praeleget, caeteraque domi suae non ita pridem coepta sedulo urgebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1669A
Henricvs Rixnervs publicas de Anima diatribas propediem absolvet, & illustriores quaestiones Metaphysicas continuabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1667B
Henricvs Rixnervs praelectiones Metaphysicas methodo, qua hactenus usu est, continuabit, & ex Physicis doctrinae de Anima interpretationem, promissi superiori vere facti, sed ob diuturnum morbum nondum praestiti, memor, auspicabitur. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1667B
[...] Disputabit etiam propediem publice de nonis Philosophiae capitibus.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1667B
[...] Privatim Compendium Metaphysicae exponet.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1666B
Henricvs Rixnervs perget Primam pariter ac Naturalem Philosophiam publicis praelectionibus interpretari, quarum illam usque ad doctrinam de Identitate & Distinctione, hanc ad Meteorologiam deduxit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1666B
[...] Privatim vero Canones Metaphysicos exponet, eorumque insignem Vsum studiosae juventuti ostendet. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1666B
[...] Non intermittet quoque exercitia publice disputandi.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1666A
Henricvs Rixnervs pauca illa, quae exponenda restant Metaphysices capita, propediem absolvet, & dehinc disciplinam illam, ut & Physicam, de integro interpretabitur, nec minus edendis habendisque publice disputationibus quibusdam vacabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1662A
Henricus Rixner ventilationi Controversiarum Metaphysicarum nonas adhuc lectiones impendet, & deinde Institutiones Metaphysicas B. Strahlij publice praeleget. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1669B
Johannes Rixnervs Academiae hodie Vice Rector, suis de Anima praelectionibus, ut & controversis quaestionibus Metaphysicis finem imposuit. Deinceps publice Primae Philosophiae [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät