Fakultät
Theologische Fakultät
Aktives Erinnern
Jonas Conrad Schramm innerhalb der Theologische Fakultät verorten.
Akademische Akte · Theologische Fakultät
Geboren: 1675 · Braunschweig · Gestorben: 1739 · Helmstedt
Theol. ao. Prof. in Helmstedt (1706–1717); Theol. o. Prof. in Helmstedt (1717–1739)
Akademische Chronologie
Dokumentenkorpus
MDCCIX / Mense Aprilis / Absolutis ante Festum Paschatos in Textum Geneseos Hebraicum lectionibus, eâdem viâ ad Esaiam perrexi prout rogârunt Auditores. Cumque textum verbotenus explicare solitus sim, saltem, quae rem ipsam spectant necessaria moneo, idque facio quàm brevissimè, reiectis ad labores Theologicos, qui mei non sunt, reliquis. / Quare. / } Diebus 22 [et] 23 Prolegomena de Personâ Prophetae eiusque Vaticiniis in genere praemisi. / } 25 [et] 26 A capitis 1 Initium Concionum explicui, quod ab invectivis incepit Esaias ubi ex historiâ Regum et Chronicorum de corrupto statu reipublicae Iudaciae dixi. / 29 In èâdem materiâ cum Prophetâ substitissent, ad caput V. de vineâ per aenigma descriptâ, quicquam monui. / 30 Ad caput VI Chorum Angelicum à Prophetâ visum exposuimus. / Mense Maio / } Diebus 2 [et] 3 Ad caput VII perrexi, et occasionem per quam Propheta ad vaticinia de Messiae ortu se accingit, adieci. / 6 Hagelfeiir [?] / 7 Ad caput VIII sequens in eâdem materiâ progressus sum. / 9 Festum Ascensionis Domini. / [v] / } Diebus 10, 13, 14, 15 [et] 17 Addidi caput IX sequentia usque ad caput XIII in quibus idem negotium prosequitur Propheta. Hic verò mentionem inieci de filiis Prophetae, et quid differant à Messiâ, et quomodò conveniant. Item cur in solatium afflictorum tempora laetitiae, in poenam verò impiorum, tristitiae praenuncientur. Imprimis circà caput XI substitimus ac XII quibus Propheta finem his suis sermonibus imponit. / } Diebus 27 [et] 28 Quae hinc restabant, adhuc erant adiicenda. / Die 30 Caput XIII incepimus in quo novam materiam suppeditabat Propheta, nempè interitum Babylonis imminentem, Hinc de imperio Babylonico quaedam ex historiis, quippe quod deinceps ad Cyrum usque duravit, à quo fuit mutatum. / Die 31 Idem praedixit Philistas caput XIV vers 28 nosque vidimus rationem, tum quod hos attinet, tùm quosque reliquos populos, in genere et deinde seorsim circà singulos. / Mense Iunio / } Diebus 3, 4, 6 [et] 7 Caput XV Moabitis, XVII Syris et Israëlitis fata futura proposuit. Hosque circa hac monuimus quaedam de foedere inter hos utrosque, propter quod etiam hos coniungit et paria fata minatur. Caput XVIII addit Casihaeos [?] sive Iudeos, de quibus nos heriter [?] è Bochaito et aliis. / } Diebus 10 [et] 11 Vidimus, quomodò pergat ad Ægyptios caput XIX. / [70r] / } Diebus 13 [et] 14 Porrò progressi sumus ad Assyrios. Hic diximus circà nuditatem Prophetae eiusque omen infelix quoties similia iniunxerit Deus Prophetis propter rerum divinarum, quas proponebant momentum. Factum hoc ad Caput XX / Die 17 Sequebatur invectiva contrà Arabes, Ismäelitas, et Idumaeos, caput XXI. / Die 18 Redibat ad Iudaeos suos Caput XXII ubi nos desumpsimus vallem Prophetarum propè Hierosolymas. / Die 20 Habebat contrà Tyrios concionem Caput XXIII nosque descriptionem urbium Hanseaticarum ex illis locis observavimus. / Die 21 Pergebat ad gentes reliquas, quarum futura eversio providentiam divinam in conservandâ ecclesiâ suâ argueret; item iustitiam Dei post longa [?] demum seculorum intervalla. / Ionas Conrad Schrammius / Theologiae doctor et philosophiae professor extraordinarius
MDCCIX / Die 24 Festum Iohannis Baptistae / Die 27 Disputatio Inauguralis. / Mense Iulii / Die 1 Perreximus ad Felicitatem Ecclesiae futuram ab Esaiâ descriptam, iter ad Canticum Eucharisticum pro gratiâ Dei recuperatâ capite XXV et XXVI. / Die 2 Festum Visitationis Mariae incidebat. / Die 4 Quae incepimus, continuavimus. / Die 5 Festum et securitatem populo exprobratam, item solatia propriis aucxa [?] consideravimus capite XXIIX. / } Diebus 8 [et] 9 Nundinae Helmstadienses. / Die 11 Spectavimus imminens Templo et Altari Ariel excidium iuxtà Caput XXIX. / } Diebus 12 [et] 15 {} Iuxta Caput XXX et XXXI delictum, quod foedera cum Ægyptiis inirent Iudai contrà mandatum divinum, à Prophetâ propositum addit II Regum XVII. / } Diebus 16 [et] 18 Regem alium longè feliciorem promissum qui Messias erat capite XXXII. / Die 19 Vindictam, quam à gentibus hic sensurus sit, descriptam, iter novam civium abundantiam sub hoc novo rege capite XXXIII. / Die 22 Pulehemiam [?] Ecclesiae faciem inde à devastatione imperiorum ac populorum prodituram capite XXXIV. / Die 23 Disputatio fuit Inauguralis. / [v] / Die 25 Finimus hoc pensum, et addito Capite XXXV vidimus adhuc testimonia liberationis futurae evidentissima, quae ideò Servates [?] quaeque in Novum Testamentum Matthäi XI. 5 in se transtulit. / Die 26 Historiam obsidionis Hierosolymitanae descriptam Capite XXXVI et Regum XVIII ab eodem Prophetâ, ut volunt quidam repetitam cepimus. / Die 29 Addidimus liberationem à metu et foedere cum Assyriis, item liberationem à Prophetâ praedictam et completam Capite XXXVII. / Die 30 Hiskiam à morbo per miraculum restitutum, eiusque gratiarum actionem Capite XXXVIII uti et Capite XXXIX promissionem de pace temporibus Hiskia renovatam vidimus, et priorem partem vaticinorum huius Prophetae absolvimus. / Mense Augusto / Die 1 Praemisimus Discursum de divisione sermonum Esaiae et cepimus Caput XL quo solatia sua inchoat Propheta Novum Testamentum praecipuè respicientia. / Die 2 Diximus de Praeparatione viae ad Evangelium, quam Iohannes Baptista concionibus de Poenitentiâ praestitit, ad idem caput. / Die 5 Solatia spectavimus, tùm ab Omnipotentiâ, quam olim ergà populum Iudaicum exercuerit Deus, tum ab aliis intutibus divinis desumta capite XLI. / Die 6 Messiam Dei Servum et Salutis verae Autorem capite XLII ubi discrimen huius ac populi Israëlitis, eodem nomine vocati, versu 19 item cur ipse Propheta intelligi requirebat. Oblivionem materitorum [?] tùm tristium tùm laetorum [?] ad Caput XLIII. / [72r] / Die 8 Caput XLIV Cur Israël Iesihurum [?] vocetur, quod applicuimus ad durationem Ecclesiae et incrementa huius uti et idolorum vanitatem à gentilibus agnitam, et à Prophetâ affahè [?] depictam. / Die 9 sequentes Nundinae Brunsvicenses inciderunt. / Die 20 Caput XLV De Cyro Messiâ De [?] diximus, qualis huius nominis causa, et quantum inter hunc et Esaiam intersit temporis intervallum. / } Diebus 22 [et] 23 De onere penatorum, cui nec Iudaei ferendo pares erant nec Idola è Capite XLVII. / Die 26 Hinc Propheta diffidentiam ergà Deum nimiamque in homines fiduciam arguebat Capite XLVIII. / Die 27 Capite XLIX Messiam verum redemtorem de Iudaeorum malâ fide conquerentem, aliis verò desperationem ab exemplo fida matris ad mentem conspeximus. / Die 30 De libello repudii Synagogae Iudaicae dato, contrà autem de redemtione non sine infinitis molestiis sinistrà pluribus oblatâ differimus ad Caput L. / Mense Septembris / } Diebus 2 [et] 3 Nundinae Helmstadienses. / Die 5 Exhortantem ad resipiscentiam Capite LI idemque Pacientem propter gloriam Evangelii futuram Capite LII spectavimus Prophetam. / Die 6 Occasionem quâ Propheta se ad Passionem Christi Capite LIII accingat, ut nempè Iudais exemplo sit, eosque è somnis excitet, praelibavimus. / Die 9 Solatium afflictorum, actum esse de Ecclesiâ propter cunctationem Messiae putantium, item admonitionem ad impios de poenitentiâ inspersam Capite LIV et LV. / [72v] / Die 10 Eunuchus, qui sit Capite LVI et arborem aridam contulimus cum Rom. XI silicet, ad gentes etiam spectare Evangelium. Item Boenam Judais diudicatam propter verbi divini contemtum Caput LVII. / Die 12 Quaenam mali origo, iussu Dei tobenda [?], antequam exaudiantur Iudai Capite LVIII et LIX. / Die 13 Felicitatem Eclclesiae fata priora longè superaturam, capite LX expendimus. / Die 16 Messiam Prophetam introducebat, cui laetitia praedicenti facilius crederent Iudai Caput LXI et LXII. / Die 17 Messiam Victorem simili de causâ depingebat Caput LXIII et misericordiam Dei praedicabat. Hinc rogabat ut liberationem maturaret Deus, propter populi miseriam Capite LXIV. / Die 19 Respondebat Esaias loco Dei, quem sistebat auxiliatorem, discrimen simulatorum, quae piis aeque ac impiis immineant annectens Capite LXV. / Die 20 Pergebat in eâdem materiâ et vaticinia claudebat Caput LXVI quem nos eodem verborum ordine semper secuti pariter finimus. / Ionas Conrad Schrammius / Theologiae doctor et philosophiae professor extraordinarius
MDCCIX / Post festum Michaëlis, ut Programma excussum docet, Lokkii quidem Librum Primum de Intellectu Humano sub Examen vocare constitueram, sed deinde mutavi consilium certis de causis, et cum tempus anniversarium de Adventu et Nativitate Servationis appropinquaret quicquid ad Personam Naturam et Officium Christi è Philosophiâ Primâ depromi potest, factâ è Compendiis vulgaribus primùm terminorum explicatione no [?] loco accommodavi, et deinceps miserum, nonnunquam et recentiorum contrà hac allata Sophismata breviter ex Historiâ ostendi quitium [?] autem feci. / MENSE NOVEMBRIS / Die 28 Dissertatione, de vero usu Philosophiae in Mysteriis à Deo revelatis praemissâ. / Die 29 Doctrinam de Principio tradidi plenius. / MENSE DECEMBRIS / Die 2 Applicandam hanc docui ad divinitatem Christi, quam à Patre accepit per / [v] / generationem. Quibus addidi, Aerum [?] errores, qui cum Arrianis ideò Patrem causam Filii faciunt, vel Principii nomen refugiunt, quod putant cum causâ convenire. / Die 3 Caput de Essentiâ et de Eadem, Æquali ac Simili è Methapysicis tradidi. / Die 5 Auspicationem ad Filium Dei prout est Patri <griechisch>, vel eiusdem essentiae ostendi, Historiamque et varias Arrianorum sectas et opiniones circà vocem <griechisch> adieci. / Die 6 Necessitatis variam significationem in Philosophiâ evolvi. / Die 9 Cessandum erat propter impedimenta necessaria. / Die 10 Quo pacto secundùm veteres Incarnatio Christi fuerit neccessaria vel non necessaria, unà cum Disputationibus, et causis agitatis, recensui. / Die 12 Doctrinam de uno et individuo uberiùs exposui. / Die 13 Quomodò in Christo <griechisch> sit una persona quantum per Philosophiam licuit, sub /[74r]/ iunxi. Nec non, quid incommodi habeat sententia veterum Nestorianorum et Eutychianorum, uti et recentiorum, qui hodiè unitatem personae meram denominationem extrinsecam volunt, indicavi. / Die 16 Quid sit Fotum [?], et quotuplex, praemisi. / Die 17 Quomodò hinc fluat Communicatio Idiomatum eiusque triplex genus, quod Christus dividendus non sit, monstravi, addidique, quod perperàm sentiant, qui in solâ Unione Consensus subsistunt, aut personarum identitatem describunt per solam scientiam positivam. / Die 19 Oratio Publica et Solennis habebatur. / Die 20 De fine huius Mysterii, et quid idem effecerit, acturus, doctrinam de Causâ Efficiente, et praecipuè de Naturâ et Proprietate Causae Moralis praemisi. / Die 23 Subieci applicationem et monstravi, quomalò [?] Servator Causa Efficiens Physica, ipseque et mentum [?] eius causa moralis nostrae iustificationis ac Salutis dicantur, simulque / [74v] / notavi Socinianos, et alios obedientiae hominum propriae salutem ceteruam [?] imputantes. / Singula hac excepit calamo, et Disputatione Publicâ qua his accedit, ex Auditoribus meis quidam ventilavit, ex quâ proinde tetins [?] operis conspectus plenius apparebit. / Ionas Conrad Schrammius / Theologiae doctor et professor Philologiae extraordinarius
MDCCX/ Absolutis, quae ante Nativitatem Domini occurrebant, Locis Metaphysicis, e Philologia Hebraeca excepimus Leges praecipuas, Nativitatem illorum Instantiam ac Pueritiam concernentes singulasque dum fieri potuit, ad Christum servatorem contulimus. Rem vero totam hoc ordine expedivimus, tum primo textum Hebraeum, hinc veterum ac recentiorum Iudaeorum in eo exponendo discrimen, ac tandem applicationem traderemus. Sic / Mense Ianuario / diebus 10, 13 et 14 Occupati fuimus circa Legem de familiis earumque bonis haereditariis consecrandis. Eam suppeditavit Numeri XXVII. 1 Sequentibus et XXXVI totum ubi de coniugio filiarum Zelophehad et portione ipsarum haereditaria, ne vel illa extra tribum patrum Manassis vel Iosephi nuberent, vel haec ad aliam tribum divolveretur. Eademque lex in genere de aliis tribibus ibidem sanctitur. Sub finem diximus de Genealogia Servatoris ex Mathaeo et Luca et de cognationis Gradu inter Iosephum et Mariam. / diebus 16,17 et 20 Lex de Circumcissione explicata e Genesis XVII. et Iohannes Versum 2 sequentibus est ostensum quantum hinc Iudaei recentiores in suis ritibus horumque ex allegatis locis probationibus postmodum abierunt. Ut vere etiam / [v] / senserint de Circumcisione sua prudentius ex ipsorum verbis evicimus, et ad Servatorem, si quae veriora , applicuimus. / diebus 21, 23, 24 et 27 De Sanctificatione primogenitorum et purificatione puerperarum egimus ex Exodo XIII. Numero III. 13 Numero VIII 16 XVIII. 15 Levitico XXVI 6 Deuteronomio XV. 19 Et prout fecimus in aliis legibus ita quoque in his duabus titulos Talmudicos, vel saltem sedem earum in Talmude praecipuam et quid Buxtorffius vel Minhagim observaverint, ad oculum comonstravi, et de purificatione Beatae Mariae virginis pauca disserui. / diebus 28, 30 et 31 De tribus festis maioribus dicendum fuit quibus quotannis masculi comparere debebant ad Exodum XXIII. 17 Deuteronomium XVI. 16 huiusque comparitionis causis. Hinc de Christo in templo Hierosolymis docente. / Mense Februario / Inciderunt Nundinae Brunsvicenses. / die 13 Lex illa exponenda fuit qua cum pueris studium legis praecipitur Deuteronomium VI.7. et XI. 18. 19 et quem ordinem hic observare soleant, adiiciendum. / die 14 Examen publicum Candidatorum Philosophicorum indictum. / die 17 et 18 Quae e superioribus restabant absolvimus. / die 20 Erat Promotio Magistrorum. / diebus 21, 24 [et] 25 Legem de filio immorigero (ק טורר ולורה) quoque requisitis ac poluis Deuteronomium XXII. 18,19,20, 21 / [75r] / operae huic finem imposuimus, et blasphemas de Servatore adhuc puero Iudaeorum quorundam recensiones addidimus e Talmude Toledot Iesihu etcetera et de Iesu in Talmude disseruimus. / Mense Martio / Cum tempus Quadragesimale Philosophicis quibusdam Quaestionibus ansam daret, eas hoc ordine proponere suscepimus. / die 4 et 6 Ad Iohannem XI. 49, 50, 51 ubi unus pro populo interficiendus esse dicitur quaesivimus: An Civem unum innocentem ad consecrationem totius reipubl. in manus hostium tradere liceat ? Affirmatione / diebus 7 et 10 Quaestione An poenae sint actus moralis an imperii? occasionem dante vindicta Petri privata Iohannem VIII 10 Affirmatione posterea. / diebus 11 et 13 Quaestione An nullum votum indeliberatum obliget? Ad Matthaeum XXVI. 35 ubi Petrus se Christum haud abnegaturum vovet Negatione / diebus 14 et 17 Quaestione An licitum sit per Reservationes Mentales alterum decipere ? Liquidem hac ratione Petrum excusare velint Augustinus et alii, quod Christum se non nosse afferuerit, nempe secundum divinam naturam, Lucae XXII. 57 Negatione / diebus 18 et 20 Quaestione An liceat amicitiam contrahere inter dissentientes in religione ? Prout fuit amicitia Pilati et Herodis Luca XXIII 12 Affirmium conditione. / [v] / diebus 21 et 24 Exemplo Pilati Christum absolventis Iohannis XIX 6 Quaestione An iudex potius secundum conscientiam quam secundum acta et probata iudicare debeat? Affirmatio prius / die 25 Festum Annunciationis Mariae / diebus 27 et 28 Quaestione An veritas in moralibus indubitata inveniri queat? Ad illud Pilati: Quid est veritas? Iohannes XVIII. 38 / die 31 Quid An Magistratus ius aggratiandi habeat circa homicidium proaeceticum [?]? ex Luca XXIII. 25 ubi latius dimissus. Negatione / Mense Aprili / die 1 Quaestione antecedente prius absolvenda / diebus 3 et 4 Quaestione ad Matthaeum XXVII. 51 Undenam soleant fieri terrae motus ? / Quaestione unde et ex quibus causis Gallicinium? ad Iohannem XVIII. 27 / Cum iam inciderent Nundinae Helmstadienses hoc semestre finivimus / Ionas Conradus Schrammius / Theologiae Doctor et Philosophiae Professor Extraordinarius / Helmstadii die 1 Maii 1710
MDCCX / A Festo Paschatis ad festum usque Michaelis Collegium de Interpretatione Lectionibus ac XII Disputationibus Publicis explicaturus initium feci. / Mense Maio / diebus 6,8,9 [et] 12 ad Capitulum 1 § 1 et 2 Interpretationis variis apud varias nationes nominibus differentiam et quae praeterea ad Naturam et Constitutionem eius faciunt, disserui. / diebus 13, 15, 16 [et] 19 de oppositis bonae Interpretationis et Autoribus eo pertinentibus ad § 3 et 4 / diebus 20,22, 23, 26 [et] 27 ad Capitulum II § 1 et 2 dixi de Generalibus ad interpretandum requisitis, nempe de studio et ardore ac iudicio illibato, ubi seculorum diversorum historiam ac vitia in exemplis recensui. / die 29 Festum Ascensionis / die 30 et / Mense Iunio / diebus 2,3,5 [et] 6 ad § 3,4 [et] 5 de Memoria et Affectu et horum oppositis necessaria subieci hinc de Orationum obscuritate et quaenam evolvi quaenam praeteriti debeant, egi. / die 9 Festum Pentecostes. / diebus 16,17, 19,20 [et] 23 Caput III. § 1 et 2 de Subsidiis Linguarum et quae eo pendent explicare coepi, ubi de Linguarum ortu de Grammaticis Lexicis et Lectione Autorum use instituenda. / die 24 Festum Iohannis Baptistae. / [v] / diebus 26,27 [et] 30 ad § 3 et 4 de Versionibus adornandis, et harum varietate ac requisitis additis passim exemplis vitiosis, disserui et caput finivi. / Mense Iulio / diebus 1, 3, 4 [et] 7 circa Caput IV de Auxiliis Rhetoricis et quidem circa § 1 et 2 Paraphrases, Pericopas, Parodias, et similia iuxta regulas Rhetoricas tradidi. / diebus 8 et 10 Nundinae Helmstadienses. / die 11 et 14 Eandem operam ob usum et praestantiam repetivimus et continuavimus / die 15,17,18 [et] 21 ad Caput V de Subsidiis Logicis et quidem ad § 1,2 [et] 3 de reducendis orationibus non enunciativis ad enunciativas impropriis ad proprias infinitis ad finitas et requisitis singularum ac signis discursus institui. / die 22 Mutatio Vice-Rectoratus / diebus 24,25 [et] 28 ad § 4,5 [et] 6 [de] Universalium Compositarum et Exponibilium reductione Logica egi. / diebus 29 [et] 31 ad § 7,8 [et] 9 de Legibus Contradictionum, Conversionum et Aequiprobentiae in Enunciatione nec non de Syllogismorum et Methodorum apud Autores Analysi diximus et capiti finem imposuimus. / Mense Augusto / diebus 1,4,5,7 [et] 8 Caput VI de Subsidiis Interpreti propriis et ad probandum idoneis et quidem § 1 de officio horum ac numero § 2 de Scopo Autorum § 3 de Historia parallela et que ad haec singula pertineant, exponere incepimus. / [77r] / die 11 usque ad 18 Nundinae Brunsvicenses / diebus 19,21,22,25 [et] 26 ad § 4 de stylo et Indole autorum in vitae conditione, affectu, et sermone cuiusque indagandis ad § 5 de Analogia Fidei, Rationis et Autorum eiusdem materia disseruimus / diebus 27, 28 [et] 29 ad § 6 de Facultatis Criticae momentis in veritate Autoris, Lectionis ac Textus genuini observandis, ad quae plura reduximus. / Mense Septembri / die 1 usque ad 5 Nundinae Helmstadienses / diebus 8, 9, 11 [et] 12 ad § 7 de Antecedentium et Consequentium nexu ad § 8 de ordine quem autor vel aperte vel texte indicat, ad § 9 de commonstratione Absurdi in interpretatione falsa ad § 9 de Usu Commentariorum et ad § 11 de varietate Orationum, in quibus haec subsidia non uno modo prosunt , quacunque Lectionibus haud singula potuimus, Disputationibus Publicis uberius tradidimus. / die 15 usque ad festum Michaelis Disputatio Inauguralis ac Promotio Doctorum / Ionas Conradus Schrammius / Theologiae Doctor et Professor Publicus / Helmstadis die 13 Octobris MDCCX
MDCCVIII / Mense Ianuario / die 10 Peractis feriis Nativitatis Dominis doctrinanam de Interpretatione continuavi, menstratum iam, graenam subsidia e Logicis in hac expectanda. / die 12 Inde docui conciliare Ennuciationes et Interrogationes, Deprecationes, Excalmationes etceteras / die 13 Usum loquendi in his omnibus diversum adieci veteri graeci qui est Poetarum, Historicorum, Philosophorum etceterorum item distinctorum Idiomatum. / die 16 Ob negotia domestica cessandum. / die 17 De Orationum Impropiarum ad Proprias egi reductione. / die 19 Mutatio ViceRectoratus. / die 20 / De Infinitarum ac Finitarum discrimine et resolutione. / die 23 De vero charactere Universalium et Particularium / die 24 De Compositis harumque Partibus rite investigandis. / die 26 De Expenibilibus harumque Partibus characteristicis / die 27 De regulis Contradictionum et quomodo ab his vel absolvendas sit autor, vel reus [?] agendus. [v] die 30 De Conversione Enunciationum eiusque Usu in Suniecto orationis Principali quaerendo. / die 31 De necessitate ad Syllogismum cuncta reducendi. / Mense Februario / die 2 Festum Purificationis Mariae / die 3 De Methodis autorum argumentandi variis, et has ad unam quandam revocandi legibus. Quae sic cuncta tractavi, ut exemplis utilibus semper illustrarem / die 6 usque 16 Nundinae inciderunt Brunsvicenses / die 16 De Subsidiis Probationum quae Interpreti Propria sunt et veluti domestica, dicere coepi: Et primo quidem / } diebus 17 et 20 De Scopo Autorum eoque Generali speciali Remoto Proximo etcetero et unde hic cognoscendus / die 21 De Historia coaeva ubi de Chronologia et Geographia. / } diebus 23 [et] 24 De Indole Autoris συνηθεία τοῦ γράφοντος in ipsius Persona Affectu, Sermone pracipue quaecenda / } diebus 27 [et] 28 De Analogia Fidei, Rationis, Autorum, et utra harum et quo loco praevaleat disserui. / [83r] / die 1 sequentibus Ingratiam earum qui demonstrationibus Anatomicis adfuerunt, intervallum faciendum fuit. / } diebus 8 et 9 De Critica Facultate Autorem verum a supposititio Scripturam antiquam a Moderna Lectiones variantes et Manuscriptorum pretia a se invicem dignoscendi regulas ex hibui. / } diebus 12 et 13 De Antecedentium et Consequentium inter se comparatione, ubi de Connexione diversorum textuum verbi gratiae [?] Dogmaticorum, Mesalium, Historicarum in una serie / die 15 De Ordine rationis huiusque subsidiis verbis gratiae Tabularium Versuum etceterorum vel Harmonicae ipsarum rerum. Ubi de Libris ordine casentibus verbis gratiae Proverbiis Salomonis, Psalmis etceteris et utrum in his ordinem fingere liceat. / die 16 sequentibus Cum propter iteratas Lectiones Anatomicas circa novum cadaver, tum propter orationem solenem aetera differenda / die 22 Monstravi quomodo etiam per deductionem ad absurdum mentem autoris probare, et adversarium convincere debeamus. / die 23 De Commentariis dixi Hinc de Vitiis horum Abusu , et Utilitate. / [v] / } diebus 26 et 27 Nundinae Helmstadienses / } die 29 et 30 De Obiecto Interpretis addidi caput ultimum, nempe de Oratione eiusque variis speciebus Logicis Rhetorius, Propriis Figuratis, Solutis Poeticis specialibus verbum gratiae Historiis et Legis ; Generalibus verbum gratiae Loci communibus simplicibus ut Proverbiis Continuatis, ut Typis, Allegoriis, Fabulis. etceteris. / Mense April die 2 Quaenam in his singulis media interetandi praecipue obtineant. / die 3 Adieci De oppositis Bonae Interpretationis Disenisum et clausi. / Ionas Conradus Schrammius / Professor Publicus Extraordinarius postremo festum Paschalibus MDCCVIII
Anno MDCCVIII / Mense Iunio / die 25 In Praeceptis Caselianis de Ludo Literario et ad §441 sequentibus dixi de Loquendi et Scribendi Exercitatione in Latinp Sermone instituenda. / die 26 De Colloquiis Latinis seorsim. / die 28 De Scriptione. / die 29 De Argumentis Scriptionum tironibus accommodatis ex Aphthonio, Scheffero et aliis. / Mense Iulio / die 2 Festum Visitationis Mariae / die 3 De consuetudine a pueris Inventiones et Dispositiones exigendi perperam invecta. / die 5 Quomodo ad Poesin selquenda ingenia, ad § 508 / die 6 Quaenam in hac prima sint exercitia. / die 9 sequentibus Nundina Helmstadienses inciderunt. / die 12 De studio Linguarum reliquarum tam antiquorum quam recentiorum ad § 537. / die 13 Linguae Hebraeae initia commendavi contra verba autoris § 558 perverse exposita. / die 16 Disputationum de rebus Sacris abusum in Scholis tradidi ad § 565. / die17 Praeceptarum Logicorum in Scholis necessitatem ad § 612. / die 19 Argumentum hoc prosecutus sum et imprimis quid prosit, agnomen [?] Aristotelis Graecum pueris explicare, pro ut nonullis in more est / [v] / die 20 An ab his singula ad unguem adiscenda sint aut per paragraphos exposcenda, aut vero ad regulas Mathematicas referenda. / die 23 Mediam viam in his omnibus explicui. / die 24 De Praeceptis Rhetoricis memoriae mandandis horumque a provectionibus facta applicatione egi. ad § 657 / die 26 De Rhetoribus veterum graecum in Scholis tradenda faltem compendia, verbis gratiae Aristotele, Hermogene, Demetro Phaleceo, Cicerone, Quintiliano etceteris / die 27 De Scriptoribus Compendiorum quos vulgo adhibemus et iudicio de singulis ferendo. / die 30 De Musicae exercitio eiusque Eucomiis ad § 681 / die 31 Mutatio Vice-Rectoratus / Mense Augusto / die 2 De studio Mathematum et quantum hinc in Scholis degustandum ad § 714 / die 3 Graecae Linguae laudes enarravi, ad § 730 / die 6 Autorum in hac pueris aut adolescentibus primo inservientium tradidi notitiam. / die 7 Ad Epilogum et Scholas iuxta hanc methodum institutas disserui ad § 827 sequentibus et additis quibusdam quae desiderantur hodie labores hos finivi. / Ob Nundinas Brunsvicenses aliquantisper feriandum. / [85r] / die 28 Lectiones Philologicas in Textum Geneseos Hebraeum praeeunte Programmate excuso incepi, et exordium feci ab Autore huius Libri eiusque Lingua vernacula qua scripsit, item de Lectionibus, in quorum gratiam potissimum scripsit. / die 30 Dixi de Materia et Scopo. / die 31 Oratio Solenis erat in Reginae Hispaniae adventum / Mense Septembris / die 3 sequentibus Nundinae Helmstadienses / } diebus 10,11 [et] 13 De Genealogia Adami usque ad Noachum quae Caput VI recensetur, dicendum occurrit, et inter alia de Annorum connexione et mensura et aetate Patriarcharum ante Diluvium / } diebus 14, 17, 18, 20 [et] 21 Historia Diluvii Caput VI incipiente iuxta tenorem textus tradenda erat eiusdem Causa. Hinc Multiplicatio et Malitia generis humani, ut et Violatio Iuris Naturae praecipue per violentiam et promiscuos concubitus . Incidenter etiam de Gigantibus et qui de habitu veterum Germanorum scripsit Conringio / } diebus 24, 25 [et] 27 De Arca Noachi eiusque structura et Incolis postquam e textu quaedam tradita erant, Caput VI finirimus. / die 28 Parascere Festi Michaelis. / Ionas Conradus Schrammius. / Professor Philosophiae Extraordinarius.
Absoluto speciali Semestri Collegio Philologico et Fundamentali quidem Hebraico, iam iterum ad Philosophiam redii, et in hanc Introductionem quandam generalem auspicatus sum / Sunt vero Prolegomena Compendii Schmidiani quorum ductum nos secuturos fore, antea in Programmate adiecto indicaveram; ubi etiam non solum Methodum recte auspicandi studi Philosophici tradimus, sed quae occupant etiam de Auditoribus Philosophis, horumque Placitis, aliaque in Historia Philosophica explicamus, et quae desiderantur, adiicimus. / Mense Maio / Diebus 17 De diversis finibus horum Scriptorum quorum extant aut Generales aut Speciales in rem Philosophicam Introductiones, prefati sumus. / Die 19 Disenisum hunc absolvimus, et Instituti nostri subiunximus rationem. / Die 20 Data quoque occasione disseruimus de illis Autoribus, qui Methodos Auditorum generales aut faltem pro scholis inferioribus praescripsere, melioresque commendavimus. / [v] / Diebus 24 et 25 E Scholis Philosophorum inquisivimus quid disserant Ordo et Methodus. Qua occasione diximus de Acte Lukiana et aliorum inventionibus Cosmotypicis, uti et de Methodo, quam vocarit Veculaminus, Impostura. / Die 27 Quibus partibus diversi Autores absolverint studii Philosophici Methodum. Ubi de decisione Autoris nostri, in Physiognomicam Propedeuticam, Paedeuticam et Diaeteticam. / Die 30 Postiidie Rogationum dies festus. / Die 31 De Physiognomica eiusque Autoribus, Claramontio, Huacto, et aliis, ac denique de Temperamento Philosophico ex de Nallio Uscusus instituimus. / Mense Iunio / Die 2 Festum Ascensionis / Die 3 Ingenium eiusque specius et culturam specitarimus / Die 6 Iudicium et quibus studiis id pertriciatur. / Die 7 Memoriam eiusque diversitatem: item Artificiorum Mnemonicorum modos varios apud veteres ac recentiores usitatos. Ubi de Collegio Mnemonico novissime edito. / Die 9 De dotibus Corporis diximus et sermonem clausimus discensu de Sorditie Philosophorum. / [66r] / Die 13 Sequentibusque Feriae Pentecostales inciderunt. / Die 21 Paucis repetivimus Animae Corporisque dotes et num in his omnibus liceat exercere, aut quousque e principiis Physicorum et exemplis staligeni et aliarum, commonstravimus. / Die 23 Vias explorandorum ingeniorum varias recensuimus et in his viros qui in puerili aetate specimina iam tum ediderunt in illo studiorum genere, in quo postmodum eminuere. / Ionas Conradus Schrammius. Helmstadis MDCCVII Festum Iohannis
In Introductione ad Philosophiam, absoluta Parte Physiognomica, post festum Sancti Iohannis Baptistis Mense Iunio MDCCVII / Die 27 De Artibus Propaedeuticis egi, quae etiam non literatis necessariae sunt, ut Mussia, Picteria, Artihmetica et cetera. / Die 28 De iis, quae Philosophiae studioso inseniunt praecipue et usis primo. / Die 30 De Grammatica, tam Mechanica, quam vocant, quam Philosophica et accurationi. / Mense Iulio / Die 1 Hunc laborem prosecutus sum, et de Rhetorica, imprimis de styli diversitate, pro variis Philosophiae partibus ad ductum melianum autorum temperanda, secundo loco disserui, et Sibesserum, aliosque autores commendavi. / Die 4 Promotio Magistrarum incidit. / Die 5 De Historia dicere coepi, et autores, qui in genere ad eam legendam solicant, citavi potiores. / Die 7 Ad Historiam praecipue Philosophicam progressus sum et ut sectae in hac variae notandae sint, percensui. / Diebus 8 et 11 Hac occasione digressionem ad conditaes sectarum praecipuos, cum veteres, tum novos maxime, horumque istam institui. / Die 12 Tandem et Mathesin inter Propaedeutica retuli, cuius ostus ac fata primum enarranda. / [v] / Die 14 Partes enumerandae et singularum harum Auctores; ubi commendari Introductionem in Mathematica Sturmii Iunioris Mathematicae Professor in Academia Viadrina propter methodum. / Die 15 De usu eius per omnes Philosophiae partes disquirendum fuit. / Die 18 sequentis Inciderunt Nundinae Helmstadienses. / Die 22 De ipsis Philosophiae partibus Paedenticis incepiet primo Philosophiae varias tradidi acceptiones et abusus dixique de illis quoque appellationibus: Baurus Philosophie, Kohler-Philosophie et ceterae. / Die 25 De Partibus eiusdem. / Die 26 De Methodos has tradendi ex sententia plurium. / Diebus 28 et 29 De Logica, Naturali, Artificiali et cetera, qua occasione de Caramucle, qui distinxit Logicam in Vocalem, Scriptam, Mentalem, Obligram, Metalogicam, Reformatam, Herculeam, Severam, et Moralem. / Mense Augusto / Diebus 1 et 2 De Dialectica et Analytica, variisque veterum argumentandi Methodis, item : An de Doctrina de Interpretatione seorsim, et prater Logicam sit agendum. / Diebus 4 et 5 De Scriptoribus, qui ad varios Usus Logicam in disciplinis applicarunt, et scopo singulorum. / [68r] Die 8 sequentibus Iter necessarium suscipiendum fuit. Et desine etiam inciderunt Nundinae Brunsvicenses. / Diebus 23 et 26 Metaphysicam aggressus sum. Ubi Definitionem aut Divisionem Methodum eam tractandi secundum Aristotelem ipsum et Philosophos aut eundem, Commentatores in eum veteres, praeces, Scholasticos, Pericpateticos recentiores, Cartesium, et alios suo ordine tradidi, ut integra eiusdem Historia extacet. Hinc etiam, quae sit Methodus optima et accuratior. / Die 29 De Usu eius in aliis disciplinis dicere perrexi et autores citvi meliores. / Die 30 Physicam huic subiunxi, quam iusti secundum Ostatum veterum a Hodiernum, Circa iamde Libri Aristotelis Physicis et de Teletis Sancta Theologia Physica veterum praecarum inter alia disserui. / Mense Septembri / Die 1 Circa posteriorem hunc imprimis de Mechanismo Caparum Naturali et Physicae Rechanica, ut et de Societatibus Philosophie Naturalis variis dixi. / Mense Septembris. / Die 1 Circa posteriam hunc imprimis de Mechanismo Caparum Naturali et Physica Naturalis variis dixi. / Die 2 Addidi his Naturalem Theologiam, Autoresque. / Die 5 sequentibus Fuerunt nundinae Hemstatdienses / [v] Die 12 Philosophiam Practicam et in hac Moralem incepi. / Die 13 Egi de Ethica Dogmatica. / Diebus 16 et 20 De Paraenetica et Characteristica / Diebus 19 et 20 De Mythica et Paradigmatica. / Diebus 22 et 23 De Autoribus, qui vel defectuum arguerunt vel reliquis praetulerunt methodo Recipatetionum ipsisque Aristotelis: Ubi de Ethica christianorum et Quaestione: Num Aristoteles et quomodo displicinam moralem certis principiis imposuerit. / Diebus 26 et 27 Promotio Candidatorum u. J. / Ionas Conradus Schramm Professor Theologiae Licentiatus et Professor Extraordinarius philosophiae
Anno MDCCVII / Mense Octobris / Diebus 3 et 4 Introductionis in Philosophia quam superiori semestri absolvere non poteram, Partem politicam tradere incepi, eamque docendi varia genera praecipue e Caselio et Conringio ostendi. / Die 6 Scriptores Dogmaticos enumeravi. / Die 7 Historicos. / Die 10 Philologos et Florilegionum editores. / Die 11 Discursurios, quorum extant Observationes, disputationes et similia. / Die 13 Eristicos tum in materia generali tum speciali v. gr. Conringium in causa Coloniensium et Lindavensium. / Die 14 Paedeuticos, qui vel Principes vel alios cuiusque fortis informarunt, horum instituto. / Die 17 Consultationum et Rescriptorum Collectores. / Die 18 Statisticos, quae occasione de Indolo Politico, nempi, Ratione status. / Die 20 Symbolicos v. gr. Savedram, ubi etiam de Fabulis et Romanensibus Politicis. / Die 21 Ethicos et Patheticos, qui mores varorum hominum cognoscere docent. / Die 24 Scriptores Iunis Naturae et Gentium, qua ratione ad Politicam pertinent. / [v] / Die 25 Geographico-Politicos et Apodemicos, qui de Arte et Usu peregrinandi. / Die 27 Strategicos, qui de re Politica militari et Genealogicos, Heraldicosque adiecie, et simul sentium repetui mentionem, Conringii nempe Kandari, Struvii, Arendii et aliorum ex quibus has pleraque hauriri possint. / Die 28 Partem Diateticam huius Introductionis incepi et in hac egi de remediis animi exercitationem antegredientibus. / Die 31 De remediis eandem exercitationem ingredientibus qualia sunt Auditio, Lectio et cetera. / Mense Novembri / Diebus 1, 3 et 4 Propter iter necessarium reliqua fuerunt differenda. / Die 7 De remediis experimendi ea qua scimus, qui ut sunt, examina Disputatones, Scriptiones. / Die 8 De his quae exercitationem consequientur, ut sunt, otia, et animi recreatio. / Diebus 10 et 11 De Remediis Corporis, ad victum somnum motum et quietem pertinentibus disserui, et sotam hanc operam finivi. / [70r] / Die 15 sequentibus Nundinae erant Helmestadenses. / Die 20 Programmate, quod his accedit, novis Laboribus, interpretandi Methodo praelusi. / Die 24 De Interpretationum variis generibus agere incepi. / Die 25 Definitionem vocis tradidi, ut a nobis sumitur. Ubi de Obiecto praecipue, Fine, et Autoribus. / Die 28 De Generalibus quibusdam ad Interpretandum repititis, et primo quidem de voluntate feria eiusque inpedimentis defensum praemisi. / Die 29 De iudicio interpretis eiusque vitiis in hoc genere / Mense Decembris / Die 1 De Memoriae necessitate. / Die 2 De Affectuum praeiudiciis evitandis, item de Affectibus autoribus quibusque attemperandis. / Die 5 De nationibus qua ab Interpretione propter Obsenitatem explicandae non sunt. / Die 6 De subsidiis Linguarum et Versionem in genere. / Die 8 De Grammaticis. / Die 9 De Lexicis. / Die 12 De Concendantiis / [v] / Die 13 De Glossariis. / Diebus 15 et 16 De ipsa Autorum Collatione et caracteribus styli apud unumquemque dignoscendis disserui. / Die 19 De Versionum Necessitate et Usu. / Die 20 De illarum diversitate. / Die 22 De repititis bonae versionis / Ionas Conradus Schramm / Professor Publicus Extraordarius
[dem Zeitraum voraus geht auf demselben Dokument ein Bericht von Oktober bis Dezember 1706; für die Aufnahme geteilt] MDCCVII / Mense Ianuaris / die 11 Disputatio mea Inauguralis indicta. / die 13 Quaestionem Practicam Numeri Finis Ethicae ad similitudinem cum Deo recte reducatur ? incepi et doctrinas veterum de summo Bono breviter repetii. / diebus 17 [et] 18 Quaestionem e Philosophiae limitavi et Affirmate respondi. / die 20 Mutatio Vice-Rectoratus suscepta. / diebus 21 [et] 24 Argumenta in partem centrariam allata, examinavi. / diebus 25, 27 [et] 28 Usam Dv. per Theologiam Dogmaticam et Moralem proposui, producto etiam illorum errore, qui ob hanc Phrasin statum integritatis a Gentilibus rursum reducere conantur. / Ne eadem cloida plus lingius obstare videres quaestiones aeliquas illustriores e Philosophia Naturali, praesertim qua ad Tractationem Specialem vergit ac Practica alia data occasione promisi Interim etiam dumex Nundinis Brunsvicensibus redirent Auditores. Novum opus fuit differendum. / [72r] / Cum vero horis privatis Fundamenta Hebraica me diferacent multi, illa, ut Programma de Usu et Abusu originum Linguae Sanctae docet. / Publice die 22 Februarii incepit et hoc Paschale, quod pollicetur eram, absolvi, hauc vero Methodum semper observari, ut Textus Hebraici inagerem Analysin. / Mense Februarii / diebus 22 [et] 24 De Fine cur Linguam Hebraicam addiscamus , non uno dixi. Item quotuplici sensu Fundamenta Grammatica sumantur et quomodo a Criticis Sancta Grammatica Philosophica distinguenda fuit. / die 25 De ordine praefatus sum quo tota haec Tractatio per othographiam, Etymologiam et Prosodiam recte deducatur. / die 28 Ad primam partem retuli 1. Doctrinam de Literis Hebraicis in quarum significationem originem, antiquitatem et veritatem inquisivi, et ex monumentis et nummis antiquioribus singula explicui./ Mense Martis / die 1 Absolvi hanc operam. / diebus 3 et 4 2. de Vocalium Necessitate et Tigura quam hodie habent ex Historia Critica disserui, et rationem legendi commonstravi. / die 7 Morbo avocatus sum / die 8 Reliquas Notas Hebrarum Diaeteticas et Lectionem perticientes prosecutus sum. / die 10 Alteram partem ab Etymologia inchoavi, quam a Verbis deducendam dixi. / diebus 14, 15, 17 [et] 18 Verborum Nominum et Particularum Formas, tum in Compositione tum extra illam appeditavi. / diebus 21, 22 [et] 24 Naturam Praefixorum et Affixorum, item Pronomina iniurem centendi. / die 25 Festum Annunciations Mariae celebravimus. / diebus 28, 29 [et] 31 usque ad diem 14. Aprilis Anomalia et Defectiva recensui et frequenti repetitione enucleavi, addita ind ab initio numquam non Lectione et Analysi Textus. / die 15, 18, 19 Doctrina dectuentibus Partem Tertiam finivi, et Collegio finem imposui. / Ionas Conradus Schrammius Sanctae Theologiae Licentiatus et Professor Philologiae Extraordinarius
MDCCVI / Mense Iunii / [die] 29 Orationem Inauguralem habui de Concordia Philosophica. / Ionas Conrad Schramm.
MDCCVI / Lectiones superiori semestri post festum Iohannis inceptas, prosecutus sum. / Mense Octobris / diebus 7 [et] 8 Quast. utrum Anima Rat. per substantiam Cogitantem commode definiatur = preliminaria de Animae subtilitate et variis veterum ac recentionem de ea opinionibus tradidi . / diebus 11 [et] 12 Argumenta pro parte negatio suppeditavi. / Die 14 Conracia dissolvi et [griechisch] uniuersam ad certum doctrinae genus revocendam, monstravi. / die 15 Habita eratio in Festum Inaugur. Academiae / die 18 Telam priorem pertexui. / diebus 19, 21 [et] 22 Usum Doctrinae de Animae substantia spirituali ostendi, contra recentiores quosdam, qui iam Cartesio adhaereant, in illud extremum proruunt ut Animae Immortalitatem non fluere ex eiusdem Natura asserant, sed per solam gratiam Dei esse ac dona sanctificantia. / diebus 25 [et] 26 Quast. de Angelis aggressus sum: Num ex Aristotelis libris substantias dari Incaposeas eta rekuqzus destinctas Katura sua probati queat ) et ex Antiquitatibus Genitlium praemisi discensus. / die 28 Argumenta Assimantia produix. / die 29 Examen Facultatis Theologicae pro Licentia ab eadem obtinenda subii. / Mense Novembri / die 1 Prioribus repetitis contrauia opposui et expendi / diebus 2 [et] 4 Usum Quaestionis adversus Sonnerum et Bekkerum exposui, et Historiam posterioris ac scripta ennumeravi. / die 5 Quast. Num Gentiles, cum dixerunt, Coelum nec Generabile esse nec Conuptibile, Mundi creationem et intencitum negaveriunt ? per recentsionem variarum de Epoclis et origine Mundi opiniorum, me accinxi. / diebus 8 [et] 9 Non negasse uturumque horum, vel initia vel finem, argumentis deduxi. / die 11 Opiniones aliorum, ut vitandae sint, exposui. / die 12 Iter necessarium ac Nundainae per octiduum ferias inidixerunt. / die 22 Usum Quaestionis ostendi, recensitis veterum quandam Doctorum Christianorum, ut et Chytraei in Apoc. XXI. et Stephani Iaworowsky Moscaum nuper ad modo Patriarchel poctissimi, de Fine Mundi, sententiis./ [v] / diebus 25 [et] 26 Praeliminaria proposui ad Qu. Num Corpus Coeleste cum Elementaribus idem necessario esse debeat ? / die 29 Argumentis Kegntibus Quastionem defendi. / die 30 Ad Assimantia respendi. / Mense Decembris / diebus 2 [et] 3 Usum potissimum contra Iütlendum Theol. Proph. et Cohortum in Evang. Medici ostendi qui posterior faltem ad idem numero corpus, quod resurrectturum sit, requirit ut homines molem minimam, passerum v.gr. vel muscarum induant. / die 6 Introductionem ad Quast. Num Elementarum ein Philosophiaca Naturali numerus infinitus concipiendus sit ? praemisi. / die 9 Morbo impeditus sum. / diebus 10 [et] 13 Argumenta negantia commendavi. / die 14 Affirmantia refutavi. / die 16 Usum ad Dissimilitudinem Carporis et Intellectus it ad etecnitalem Dei demonstrandam e Lactantii praecipu LIb. II. 10, 13 et LIb. III. c. 6 exposui,; ubi etiam de illis qui alium quaerunt Naturae ordinem quam quia Mose in opere Hexaemiri est praescriptus. […] es folgt ein weiterer Teil bis März 1707 [...] Ionas Conradus Sancti Theologiae Licentia et Prof. Phil. Extraord.
Keine Beteiligung an Reden oder Programmen identifiziert.
Labor für historische Erinnerung
Eine Lernarchitektur, die ausschließlich auf den dokumentierten Angaben dieser Akte beruht. Lücken bleiben sichtbar und werden nicht durch Erfindungen gefüllt.
Theologische Fakultät
Jonas Conrad Schramm innerhalb der Theologische Fakultät verorten.
Geboren: 1675 · Braunschweig · Gestorben: 1739 · Helmstedt
Die akademische Chronologie aus den belegten Lehrstühlen rekonstruieren.
121
Lehre, Dissertationen und öffentliches Wirken miteinander verbinden.
89
Katalogisierte Fakten von Überlieferungslücken unterscheiden.
1
Zentrale Daten, Orte und Beziehungen aus dem Gedächtnis abrufen.
Person → Fakultät → Lehrstuhl → Dokumente → akademisches Netzwerk. Lehre verbindet sich mit Vorlesungen, Forschung mit Dissertationen und das institutionelle Leben mit Berichten und Programmen.
Historische Überlieferung ist ungleichmäßig. Eine Null bedeutet ‚in diesem Export nicht identifiziert‘ und nicht zwingend ‚existierte nicht‘. Latinisierte Namen, abweichende Schreibweisen und unvollständige Daten müssen verglichen werden.
Akte teilen
Besucher erhalten den dauerhaften Link und die wichtigsten Angaben, ohne das Museum zu verlassen.
Primärquelle des Katalogs: Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel. Lokale Edition aus den öffentlichen Exporten der Professoren, Matrikel, Vorlesungen, Rechenschaftsberichte, Dissertationen und Reden/Programme.
Dauerhafte lokale Kennung: AJ-P-0205