- 1685B
Henricus Wideburgius esti Vice-Rectoratus Academici negotiis multum occupetur, omnibus tamen horis lectionis publicae destinatis, quas nactus fuerit vacuas, perget doctrinam de recta disputandi ratione praeceptis & exemplis illustrare: qua opera ad finem deducta doctrinam de Analysi publice tradet, methodum propositurus, cujus ductu aliorum scripta cum judicio legi & expendi debeant. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1689B
Henricus Wideburgius insigniores controversias, quae in doctrina Logica excitari solent, excutiet: hoc tamen discrimine studiose ubique observato, ut otiosis multorum liticulis sepositis, non nisi eas proponat quaestiones, quae ad usum atque perfectionem nobilissimae Artis pertinent. Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1689B
In domestico auditorio praecipua Logices capita, alIiaque ad sapientiam & preaeclaram doctrinam pertinentiam tradet: nec iis deerit, qui sive disputationem sive examinum exercitiis institutis suos in Philosophia profectus vel augere, vel confirmare voluerint.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1689A
Henricus Wideburgius methodum disputandi publicis lectionibus, proponet eamque grata ac utili exemplorum copia illustrabit. Ne vero iis desit, qui integram ratiocinandi artem cognoscere satagunt [...]. Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1689A
[...] utramque Organi Aristotelici partem, Analyticam & Topicam, domi tradet: operam daturus, ut Auditores & praecepta ipsa & eorundem vim atque usum recte percipiant.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1689A
Nec disputationum exercitia, ubi Respondentes sese obtulerint, negliget.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1690A
Henricus Wideburgius quae publice propositurus sit proprediem significabit. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1690A
In domestico auditorio docendo, disputando & examinando praeclaros studiosorum Juvenum conantus deinceps quoque; ea, qua poterit, industria, adjuvare studebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1690B
Henricus Wideburgius artis ratiocinandi praecepta ἐν ἐπιτομῇ ductum Compendii Dialectices B. Horneii proponet.
Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1690B
In auditorio domestico usum praecepturum Logicorum seorsim ostendet, nec iis deerit, qui vel examinum vel disputationum exercitiis profectus suos confirmare voluerint.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1692A
Henricus Wideburgius Explicationem Locorum Theologicorum continuabit, thesin orthodoxam perspicue explicaturus, & pro instituti ratione dictis S. Scripturae & Venerandae Antiquitates Ecclesiasticae testimoniis contra erroneas & fanaticas opiniones communiturus. [...] Docet hora quarta.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1692A
In domestico auditorio examinum ac disputationum exercitiis dogmata Theologia repetet, atque ad artis Homileticae praxin auditores manuducet [...]. Docet hora quarta.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1692A
[...] nec non publice disputaturis operam promte commodabit. Docet hora quarta.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1693B
Henricus Wideburgius D. Explicationem Locorum Theologicorum ad finem perducet. [...] Docet hora tertia pomer.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1693B
In domestico auditorio dogmata sacra ἐν συνόψει tradet, eaque examinum ac disputationum exercitiis repetet: atque ad artis Homileticae praxin auditores manuducet.
Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1693B
Publice de insigniori quopiam sacrae argumento disputaturis operam pormte commodabit. Docet hora tertia pomer.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1694A
Henricus Wideburgius D. Explicationem Locorum Theologicorum ad doctrinam de Sacramentis perduxit, quam nuper coeptam ut horis ordinariis, quascunque a negotiis Magistratum Academicum comitari solitis vacuas nactus fuerit, ad finem perducat operam dabit. Munere isthoc divina adminiculante gratia defunctus praecipuos articulos Christianae religionis ad ductum Confessionis Augustanae explicabit, ac disputationibus publicis repetet. [...] Docet hora II.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1694A
In domestico auditorio Historiam Ecclesiasticam absolvet, ac positivam Theologiae partem ἐν ἐπιτομῇ proponet, atque exercitiis tum aliis tum Homileticis auditores ad munus Ecclesiasticum aliquando cum animarum profectu obeundum praeparabit: in quorum etiam gratiam Pericopas Evangelicas in Ecclesia praelegi solitas diebus Solis post finita sacra in publico auditorio explicare perget.
Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1694B
Henricus Wideburgius D. Confessionem Augustanam, commune Ecclesiarum nostrarum symbolum, explicabit, ejusdemque articulos & jungenda illis corollaria, cum alias tum a fanaticis hoc & superiori seculo mmotas controversias complexa, publicis disputationibus repetet.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1694B
In domestico auditorio in usum eorum, qui nuper accesserunt, dogmata Theologica perspicue explicabit, rationem commonstraturus, qua eadem e Scripturis divinis dextre explicari & solide confirmari debent.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1694B
Lectioninus hisce junget exercitia tum examinatoria, tum Homiletica, quibus Studiosos Juvenes ad utilem Ecclesiae Christi operam aliquando praestandam praeparabit: in quorum etiam usum sub initium anni coeptam Perico parum Evangelicarum explicationem usque ad finem ejusdem diebus Dominicis & Festis post finita sacra publice continuabit; eaque feliciter absoluta de alia opera sacra deliberabit, qua juvenum in Ecclesiae spem atque solatium succrescentium commoda promovere liceat.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1696A
Henricus Wideburgius D. explicationem Epitomes B. Dn. D. Calixtis continuabit. Publicis lectionibus disputationes publicas superiori semestri coeptas adjecturus. [...] Docet hora II.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1696A
In domestico auditorio in gratiam eorum, qui animum nunc primum ad sacra studia applicant, Theologiam dogmaticam ἐν συνόψει proponet: ac in usum adultiorum selectiores Controversias tradet. Porro nec eoroum studiis deerit, qui fidem Christianam moresque illa dignos auditoribus de sacro ambone, adminiculante divina gratia persuadendi methodum cognoscere cupiunt. Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1692B
Henricus Wideburgius Locorum Theologicorum explicationem continuabit, operam daturus, ut hoc semestri eosdem ad finem perducat. [...] Docet hora tertia pomer.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1692B
[...] In auditorio domestico dogmata sacra ἐν ἐπιτομῇ repetet, ac exercitia examinatoria & disputatoria instituet: futuros quoque Ecclesiae ministros ad munus sacrum aliquando cum fructu obeundum praeparabit.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1685A
Ηenricus Wideburgius Methodum disputandi proponet, ac exemplis insignioribus, e Colloquiis publicis ac celeberrimorum virorum scriptis depromptis ita illustrabit, ut Auditores & usum praeceptorum Logicorum plenius percipiant, & in doctorum hominum monumentis maturo judicio examinandis, nec non controversiis prudenter disjucandis eadem adhibere adfuescant. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1685A
Domi Compendium Logices B. Horneji, nuper aliqua accessione auctius ab se editum, explicabit […].Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1685A
[...] operamq[ue] suam prompte praestabit iis, qui vel disputando ingenii vires periclitari, vel examine instituto repetere voluerint, quae jam recte didicerunt.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1682B
Henricus Wideburgius in operis Topici Aristotelici sensû & usû explanando progredietur: quam operam ubi ad finem perduxerit, processum disputandi, qualis ab aliquot seculis ille jam obtinet, commonstrabit, atque praecepta Dialectices Aristotelicae ad eundem accommodabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1682B
In domestico auditorio tum alia quaedam, tum imprimis artem Analyticam tradet, eamque exemplis illustrioribus ex omni disciplinarum genere petitis illustrabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1684B
Henricus Wideburgius superiori semestri insigniorum controversiarum Logicarum pertractationem suscepit, quam deinceps continuabit, & ad finem perducet: [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1684B
[...] copia simul facta auditoribus ut disputationibus publicis in eorum veritatem inquirant, quae lectionibus ipsis proposita fuerunt. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1684B
[...] In domestico auditorio artis ratiocinandi compendium denuo tradet, & alia quaedam proponet, quae accurate didicifle e re studiosae juventutis esse novit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1683A
In domestico auditorio, praeter integram ratiocinandi artem ὠς ἐν ἐπιτομῇ proponendam seorsim methodum demonstrandi ex Analyticis posterioribus Aristotelis perspicue tradet.
Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1683A
Henricus Wideburgius postquam genuinam disputandi methodum superiori semestri exposuit, improbam ac illaudabilem Sophisticam examinabit, quam seculo hoc in Gallia Jesuitae, in Germania cumprimis Apostatae quidam Artis novae elogio Protestantibus ausi fuerunt. Suae autem professionis memorid unice aget, ut eandem cum ipsis divinibus nobis insitis principiis aperte pugnare ostendat, ê quibus de legitima disputandi docendiq[ue]; ratione judicari debet horumq[ue]; ductu praecipua fundamenta convellat, quibus Gonterius, Veronius, Mocquetius, Nihusius, Walenburchii fratres, aliiq[ue]; his similes Sophistae, nutantem musteae hujus artis molem superstruere sunt conati. Opera isthac ad finem perducta, de quorumvis autorum scriptis justa analysi retexendis, rationibusque probe ponderandis differet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1681B
Disputationes sive a semetipso conscriptas, sive a Studiosis exercitii gratia consignatas, ut antehac, sic deinceps lubens instituet: modo fuerint qui Respondentium munere fungi voluerint.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1678B
Henricvs Widebvrgivs Dialectices Aristotelicae praecepta, VIII. Topicorum libris proposita, interpretabitur, eorumque varium in disputationibus, commentationibus, atque familiaribus colloquiis usum commonstrabit. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1678B
[...] In Domestico auditorio compendium doctrinae Logicae proponet: [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1678B
[...] & publicae simul disquisitioni unam alteramve selectiorem doctrinam, si Respondentes nactus fuerit, exhibebit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1678A
Henricvs Widebvrgivs publicis lectionibus methodum de quolibet proposito problemata in utramque partem probabiliter disputandi explicabit, & genuinum simulusum ostendet propositionum, quas magno numero Aristoteles in libris Topicorum congessit. [...] Docet hora VIII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1678A
[...] In domestico auditorio praecipua universae artis ratiocinandi praecepta juxta ductum Compendii Horneiani tradet, aliisque exercitiis operam suam promte commodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1677B
[...] De insignioribus ac in veritatis inquisitione usum habentibus argumentis publice propediem disputabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1677B
Henricvs Widebvrgivs Publicis lectionibus adhuc versatur in praeclaro sed maxime obscure opere Analyticorum posteriorum illustrando: quam operam ub ad finem perduxerit, librorum quoque Topicorum sensum & usum commonstrabit. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1677B
[...] In domestico auditorio doctrinae Logicae compendium proponet, & simul de recta demonstrandi ratione diatribas quasidam instituet. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1677A
Henricvs Widebvrgivs interpretationem Analyticorum Posteriorum Aristotelis horis [...] tum extraordinariis continuabit: [...] In domestico auditorio compendium Logices B. Horneii explicabit: aliasque operas ita componet, ut Studiosorum Juvenum commodis pro virili inserviat.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1677A
Henricvs Widebvrgivs interpretationem Analyticorum Posteriorum Aristotelis horis tum ordinariis, [...] continuabit: eaque ad finem perducta ejusdem Philosophi Organon exotericum publice proponet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686A
Domi artis ratiocinandi praecepta juxta ductum Compendii Logici B. Horneji tradet, aliisve studiosorum juvenum exercitiis operum suam ea, qua par est, fide et industria commodabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686A
Henricus Wideburgius doctrinam Analyticam ex Aristotele, ac optimis ejus tum Graecis tum Latinis Interpp. proponet, operam daturus, ut Auditoribus regiam commonstret viam, qua sola errorum tenebris ac opinionum umbris evitatis ad claram scientiae seu solidae doctrinae lucem in quaecunque disciplina pervenire licet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1684A
[...] In auditorio domestico praeter artis ratiocinandi compendium alia nona tradet, quorum solida cognitione animi praestentissimorum Juvenum ad publicos usus mature ac diligenter imbui debent: [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1684A
[...] nec iis deerit qui egregiorum profectuum specimen disputando publice edere voluerint.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1684A
Henricus Wideburgius ad ductum disputationum Logicarum, quas biennio abhinc edidit, praecipuas ac usui accommodatas disciplinae hujus controversias priori cujusque hebdomadis biduo differendo explicabit, altero vero easdem examini publico subjiciet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1683B
Henricus Wideburgius artem Analyticam seu rectam demonstrandi methodum proponet, & postquam opus Analyticum Aristotelis non paucis locis mutilum ad nos pervenit, ea adjiciet, quae illi deesse, ad integritatem vero atque usum nobilissimae artis requiri videntur. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1683B
In domestico auditorio alia tradet, quae tum ad rationcinandi artem, tum ad alias humanae eruditionis partes illustrandas faciunt; promtam simul operam exhibiturus iis, qui de insignori quodam argumento publice disputare voluerint.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1680A
Henricus Wideburgius universi Organi Aristotelici summam concisi aphorismis ὡς ἐν ἐπιτομῇ comprehensam tradet, ac singulorum praeceptorum legitimum trisum insignioribus e sacra atque externa doctrina petitis exemplis commonstrabit. […] Docet hora VII.
Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1680A
In domestico auditorio […] compendium Dialectices B. Horneji […] perspicue interpretabitur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1680A
In domestico auditorio […] horis matutinis Analyticorum […] Aristotelis […] librorum & sensum & usum perspicue interpretabitur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1682A
Disputationes publicas, quibus universam ratiocinandi artem complecti coepit, continuabit, ac ad finem perducet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1682A
In domestico auditorio non tantum doctrinam Logicam ἐν ἐτιτομῇ, sed Analyticam quoque artem explicabit, nec in aliis sapientiae ac liberalioris doctrinae partibus interpretandis studiosorum juvenum desideriis deerit.
Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1682A
Henr. Wideburgius Topicam seu Dialecticam Organi Aristotelici partem a Studiosis nonis rogatus denuo proponet, ejusque cumprimis usum copiose ac luculenter commonstrabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1681B
Domesticas quoque diatribas desideriis & commodis studiosorum sedulo accomodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1681B
Henricus Wideburgius methodum vitia Syllogismorum tum in Forma, tum in materia, tum utrobique peccantium, deprehendendi & detegendi proponet, ac grata exemplorum insignium varietate illustrabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1681A
Henr. Wideburgius praeclaram de Demonstratione doctrinam ex Aristotele, Galeno aliisve optimis Philosophiae interpretibus proponet, operam daturus, ut solidam docendi discendique rationem auditores accurate cognoscant. [...]. Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1681A
[...] Disputationibus Logicis publicis, quarum superiori semestri duodecim priores absolvit, totidem alias adjiciet. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1681A
[...] In domestico auditorio compendium doctrinae Logicae denuo tradet, ac varia subinde exercitia Academica, Studiosorum juvenum profectibus accommodata, instituet.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1680B
In domestico auditorio compendium doctrinae Logicae denuo exponet: ac fidem, quam de aliis exercitiis, tum examinatoriis tum disputatoriis Studiosis, Civibus nonus dedit, abunde liberabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1680B
Ipsam praeterea doctrinam Logicam, XXX. Disputationibus comprehensam publice examinandam proponet: quam operam uni edito Programmate significarit, proprediem ejusdem bono cum Deo faciet initium.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1680B
Henricus Wideburgius Organon Acromaticum, IV. Analyticorum libris ab Aristotele traditum, eadem methodo interpretabitur, qua hactenus in explicanda parte organi exoterica usus est. […] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1679B
[...] In domestico auditorio Analyticam de recta demonstrandi ratione doctrinam ex ipsis Aristotelicis fontibus explicabit: nec aliis Philosophiae ac liberalioris doctrinae Studiosorum desideriis deerit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1679B
Henricus Wideburgius primis duabus hebdomadis cujusq; horis Logices doctrinam privatis Lectionibus hactenus traditam publicis disquisitionibus repetet: reliquis vero eruditem Cornelii Martini libellum de Analysi formae & materiae proponet, ejusque observationes exemplis e divinae humanaeque sapientiae disciplinis depromtis illustrabit, ac iisdem alias notatu dignas adjiciet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1679A
[...] privatisque curis unam atque alteram disputationem propediem adjiciet: nec in alio liberalioris doctrinae genere operam desiderantibus industriam suam probare intermittet.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1679A
[...] Publicis his [...] curis unam atque alteram disputationem propediem adjiciet: nec in alio liberalioris doctrinae genere operam desiderantibus industriam suam probare intermittet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1679A
Henricus Wideburgius postremos quinque Topicorum libros proponet, eorumque cumprimis usum luculentis praeceptionibus ostendet, atque insignioribus exemplis illustrabit. [...] Docet hora VIIma.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1679A
[...] In domestico auditorio non modo universam ratiocinandi artem ad ductum compendii cujusdam selectioris κατὰ σύνοψιν denuo tradet: verum quoque Analyticam sive solidam docendi discendisque rationem, peculiaribus diatribis explicabit. [...]
Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1676A
Henricvs Widebvrgivs primo semestris hujus mense de Philosophiae natura, ejsudemque incrementis, & per varias sectas ad nostram usque aetatem propagatione publice differet. Opera hac ad finem perducta ad Opus Analyticum Aristotelis explanandum revertetur: & postquam priores duos ejsudem libros absolvit, posteriorum interpretationem suscipiet. [...] Docet hora septima.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1676A
[...] In privato auditorio universam ratiocinandi artem secundum ductum compendii Logici B. Horneii proponet. [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1676A
[...] Disputabit etiam, si obtulerint se Respondentes, de selectis Logicae doctrinae capitibus, quae vel ad bonas opiniones mortalium animis comiter instillandas, vel ad veritatem ipsam in lucem proferendam faciunt.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1675B
Henricvs Wideburgivs publice interpretatur libros priorum Analyticorum Aristotelis: qua opera ad finem perducta, antequam ad posteriorum libros pedem proferat, secundum genuinas docendi discendique prudentiae leges Aristotelicam philosophandi rationem cum aliis, tum veterum, tum imprimis recentiorum sectis comparabit, illamque his longe praeferendam esse ostendet. [...] Docet hora VIIma.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1675B
[...] In privato auditorio praelectiones in compendium Logices B. Horneii propediem absolvet, atque eandem telam in eorum gratiam, qui nuper accesserunt, denuo exordietur. Suscipiet praeterea octo libb. Topicorum interpretationem, luculentis exemplis ostensurus, quam sit egregius praeclari operis in omni doctrinae genere ac liberaliori vitae consuetudine usus. Tandem nec aliis deerit, qui opera & industria ipsius uti cupiunt.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1674B
Henricvs Wideburgivs publicis praelectionibus utilissimam de Causis doctrinam jam proponet, qua ad finem perducta ad alia progredietur, quae ratione docendi hodie usitata in Metaphysica tradi solent. Lectionibus his publicas junget disputationes nuper coeptas, quas omni, qua licebit, industria continuabit. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1674B
[...] In Auditorio privato ejusdem disciplinae praecepta scitu maxime necessaria tradit, & simul in arte ratiocinandi explicanda ad doctrinam de Syllogismo progressus est: qua absoluta quae ad rectam demonstrandi rationem pertinent, perspicue proponet. Non deerit etiam aliis, qui operam ejus veljam efflagitarum, vel deinceps sunt desideraturi.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1674A
Henricvs Wideburgivs Metaphysicas praelectiones ea, qua coepit, ratione continuabit, ut & fundamenta ipsa ex Aristotele optimisque ejusdem interpretibus solide tradat, & praecipuas controversias dextre expediat. His adjiciet disputationes publicas, quibus universam hanc doctrinam cum Auditoribus suis repetet. [...] Docet hora octavaLectio publica · Philosophische Fakultät
- 1674A
[...] Privatim ejusdem Philosophiae praecepta selctiora, quae omnibus omnium disciplinarum Studiosis scitu maxime sunt necessaria, proponet: nec opteram denegabit iis, qui in alio quodam sapientiae genere eandem efflagitabunt.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1691B
Henricus Wideburgius Locorum Theologicorum expositionem publice & privatim continuabit: ac simul doctrinam Christianam ad ductum articulorum proponet. [...] Docet hora quarta.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1691B
[...] In domestico auditorio tum alia exercitia, tum lectiones de Concionibus habendis, & reliquis partibus officii Ministrorum Ecclesiae propediem auspicabitur.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1695A
Henricus Wideburgius D. Praelectiones ac Disputationes publicas in Confessionem Augustanam sedulo continuabit, & cum hoc semestri, adjuvante Deo, ad finem perducet. [...] Docet hora IIda.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1691A
Henricus Wideburgius Locorum Theologicorum explicationem, quam nuper exorsus est, continuabit.[...] Docet hora quarta pomeridiana.Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1691A
[...] Privatim dicta scripturae S. insigniora, quibus Fidei dogmata confirmantur, expendet, atque ab adversariorum depravationibus vindicabit: [...]Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1691A
[...] aliisve lectionibus ac exercitiis dogmaticis, Homileticis, examinatoriis & disputatoriis Studiosorum desideriis satisfaciet.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1695B
Henricus Wideburgius D. Theologiam fidei juxta ductum elegantissimae Epitomes Calixtinae proponet, eorum cumprimis consulturus studiis, qui post rudimenta bene percepta ad pleniorem ac solidiorem fidei peritiam deduci debent. [...]Lectio publica · Theologische Fakultät
- 1695B
[...] Postquam disputationes publicae in Augustanam Confessionem propediem ad finem erunt deductae, lubens operam praestabit iis, qui simili exercitii genere profesctus suos confirmare atque augere voluerint. [...]Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1695B
[...] In domestico auditorio dogmata Theologica planis & perspicuis discursibus explicabit, ac Homileticis aliisque exercitiis auditorum ad sacram functionem adspirantium animos praeparabit.Lectio privata · Theologische Fakultät
- 1680A
In domestico auditorio […] horis […] pomeridianis vero Topicorum Aristotelis librorum & sensum & usum perspicue interpretabitur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1680A
Proponet quoque alia nona, quibus bonae mentes ad solidam sapientiam & egregiam eruditionem tum recte praeparari, tum plenius imbui debent: de quibus ut omnibus constet, eorundem argumenta loco ac tempore consueto matuere significabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1685B
In domestico auditorio summa artis ratiocinandi capita repetet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1685B
[...] nec deerit eorum desideriis, qui intra privatos parietes, vel in cathedra publica disputando ingenii vires periclitari voluerint.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686B
Henricus Wideburgius Postquam superiori semestri Analyticam artem absolvit, Dialecticam deinceps tradet, operam daturus ut vim atque usum ejusdem in omni liberale doctrinam longe maximum Auditores probe percipiant. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686B
[...] In domestico auditorio integrae artis ratiocinandi compendium explicabit: nec alibi studiosorum Juvenum commodis ac desideriis deerit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1687A
Henricus Wideburgius Usum totius ratiocinandi artis exemplis insignioribus publice illustrabit, ac simul in auditorio domestico ipsa artis praecepta methodo plana ac facili proponet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1687A
[...] Lectionibus hisce publica disputationum exercitia junget, nec aliis studiosorum juvenum desideriis operam atque industriam denegabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1687B
Henricus Wideburgius Usum doctrinae Logicae superiori semestri Auditoribus commonstrare coepit: quas praelectiones deinceps continuabit atque ad finem perducet. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1687B
[...] In domestico auditorio artis ejusdem compendium explicabit, & [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1687B
[...] simul praecipua illius capita singulis hebdomadibus singulis disputationibus publice ventilanda proponet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1688A
Henricus Wideburgius doctrinam de Syllogismo in genere, ejusque speciebus, Demonstrativo ac Dialectico, variis insignioribus exemplis illustrabit, operam daturus, ut auditores genuinum ac plenum omnis hujus πραγματείας usum recte addiscant. [...] Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1688A
[...] In domestico auditorio praeter ratiocinandi artem alias praeclarae doctrinae partes proponet, [...].Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1688A
[...] ac privata [...] disputationum aliaque exercitia porro sedulo urgebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1688A
[...] ac [...] simul atque publica disputationum aliaque exercitia porro sedulo urgebit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1688B
Henricus Wideburgius postquam absolvit quae non multa circa usum Logices commonstrandum restant, artem Analyticam in auditorio publico tradet: Docet hora VII.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1688B
[...] in domestico vero ipsum Aristotelis Organon explicabit, [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1688B
[...] aliisque tum examinatoriis tum disputatoriis exercitiis Philosophiae Studiosorum commoda pro virili promovebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät