Faculty
Faculty of Philosophy
Active recall
Place Samuel Rachelius within the Faculty of Philosophy.
Academic dossier · Faculty of Philosophy
Born: 1628 · Lunden (Dithmarschen) · Died: 1691 · Friedrichstadt
Phil. Prof. d. Ethik in Helmstedt (1658–1665); Jur. Prof. für Natur- und Völkerrecht in Kiel (1666–1680)
Academic chronology
Document corpus
Samuel Rachelius / Philosophiae Moralis Professor Publicus Ordinarius / Postquam a. d. VI Iulio Anni MDCLVIII Orationem Inauguralem habui, docere coepi a. d. XIII Iulio et προπαιδείαν quandam moralem tradidi, qua varias Philosophorum sectas, successiones, dogmata et decreta, commentationes, Bibliographiam veterum, aliaque ad huius Philosophiae naturam ac historiam pertinentia complexus sum. / Mense Augusto In istis perrexi. / Mense Septembri Quae supererant in hac προπαιδεία absolvi. Istius mensis VI. et VII. dies Nundinis dedicati ferias dederunt. A. d. IX interpretari coepi Aristotelis Ethica Nicomachia, in quibus usque ad caput X liber 1 editione Lambin. progressus sum. / Diebus XX et XXI Iter necessarium lectiones interrupit. Diem XXIII Disputatio inauguralis Domini Bauermeisteri sibi vindicavit. Compensatio autem huius tridui facta fuit hebdomata alioquin feriata, in quam Festum Archangeli incidit.
Samuel Rachelius / Mense Octobri Anni MDCLVIII quae reliqua fuerunt in libro 1 Ethicae pertexere institui. Die XV non legi, quidem [?] Famulus signo dato. Auditores convocare intermiserat. / Die VII et VIII Non legi, quod sacrae cuiusdam Infantis initiationi extra hoc oppidum testis adhibitus fuerim. / Dies XV Festo Academiae sacer fuit. / Die XIV Valetudo me in officio impedivit. Absolvi autem hoc mense librum 1 Ethicae et libri 2 capitum priorem quatuor explicationem. / Mense Novembri Die II Discordia horologiorum turbavit lectionem. Die III Disputatio a me publice fuit habita de Aequitate. / Die IV Disputatio Inauguralis Medica Domini Fabrici fuit habita. / Die XV et XVI Nundinae ferias dederunt. A die XVIII usque ad XXVIII Auctio publica Lectiones interpellavit. / Die XXVII Disputavi publice librum 1 Ethicae Aristotelis Absolvi hoc Mense caput 5 et 6 liber 2 Ethicae. / Mense Decembri Die VII Non legi propter frigonis asperitatem Auditoribus destitutus. / Die IX Consistorium publicum a lectione me abstraxit. / Die XIII Disputatio Inauguralis Iuris est peracta. Hoc mense absolvi quae supererant in libro 2, nec non caput 1 liber 3
Samuel Rachelius / Moralis Philosophiaeque Professor Publicus Ordinarius / Anni MDCLIX Mense Ianuario, Februario et Martio doctrinam de principiis Actionum Humanarum pertexui, pervenique ad specialem Virtutum Moralium explicationem / a capite videlicet 2 libri 3 usque ad caput 6 disputavi autem librum 2 Ethicae Nicomacheae Plura etiam praestitissem, nisi me gravissimus morbus aliquandiu ab officio invitum plane abstraxisset.
Samuel Rachelius / Philosophiaeque Moralis Professor Publicus / Mense Aprili Anni MDCLIX postquam ex gravissimo morbo partum respirare coepi, ad publicas Lectiones redii absoluta Capitis VI et VII Libri III Ethicae Nicomacheae explicatione / Mense Maio quinque reliqua eius Libri capita explanavi / Mensis Iunii primos dies Ferii lege indultos novae Ethicorum editioni curandae impendi / Reliquum huius Mensis itineri valetudinis gratia ad Acidulas suscepto, cum bona Serenissima ac Magnificentissimis Domini Rectoris gratia cessit.
Samuel Rachelius / Mense Octobri Anni MDCLIX initium Lectionum feci ab explicatione Capitis VI Libri V Ethicae Nicomacheae et exeunte hoc mense Libri illius interpretationem absolvi / Die XII disputavi Librum IV Ethicae / Die sequenti XII Actus solennis Iuridicus lectionem impedivit / Mense Novembri coepi explicare Librum VI Ethicae operamque perduxi usque ad Caput XI / Die VIII non legi avocatus in Facultatem / Die XIX et XV Nundinae ferias dederunt / die XXI et XXII raucedo impedimento fuit / Die XXVIII item propter sectionem Anatomicam a labore cessandum fuit / Die XXIII disputavi librum V Eth. / Mense Decembri reliqua tria Capita Libri VI absolvi et ad Librum VII progressus eius priora Capita quatuor interpretatus sum / Die II Disputatio Inauguralis Medica / Die VI Actus Doctoralis Medicas Lectiones intercepit / die Die XVII habita fuit Disputatio περὶ αὐτοχειρίας
Samuel Rachelius Philosophiae Moralis Professor / Anni MDCLX Mense Ianuario / Feriis rite peractis ad explicationem librorum Nicomacheorum redii, et a Septimi Capite V orsus, operam nostram perduxi ad Cap. XIII / Illam vero interpellarunt die quidem IX Disputatio Inaug. Medica, die X Nuptiae Dn. M. Eberhardi, die XIX translatio Magistratus Academici 7 die XXX iter aliquod necessarium / die XVIII publice disputabatur liber VI Ethicorum / Mense Februario / duobus postremis Libri VII Capitibus expositis philologice et moraliter interpretatus sum quinque priores Libri 1 Epistolas Horatii, ut interea jam perfectae Pericorum [?] novae editionis exempla pararentur / quo facto, die XXVII Libri VIII explicationem aggressus sum, et primi secundis Capitis analysin proposui / Die VI et VII iter aliquod necessarium a labore me abstraxit / Die XIX disputatio me Praeside habita fuit de Principiis actionum humanarum / Mense Martio Libri VIII explicationem continuavi, eamque a Cap. III ad XII perduxi / Diem XIII, XV et XVI valetudinis cura sibi vendicavit.
Samuel Rachelius Philosophiae Moralis Professor / Mense Iulio Anni MDCLX ad lectiones publicas, et quidem Horatii Epistolas explanandos reversus sum, ex quibus audivimus Libri 1 Epistolas XVII priores / die III non legi itinere impeditus / die IX et X Nundinae ferias dederunt / Die XII intermissa fuit lectio propter Magistratus academici mutationem / Mense Augusto / Libri 1 Epistolas tres reliquas Horatii interpretatus sum / die VII ad iteratam Ethic. Nicom. analysin reversus, maximam Libri 1 partem absolvi / Triduo me in praelectionibus impedivit necessarium iter / Mense Septembri absoluta Libri 1 explicatione, die XI ad Secundi interpretationem progressus eundem quoque hoc mense absolvi / die III et IV non legi propter Nundinas / nec XIII et XIV, proter duas Disputt. Inaugurales: nec XXIV, XXV et XXVII, eandem ob causam / Die XX disputavi publice Librum 1 / die XXVIII Librum II
Samuel Rachelius Philosophiae Moralis Professor / Mense Octobri / feriis permissis ad privata negotia usus sum, quae eius fuerunt necessitatis, ut alterum, quoque octiduum sibi exergerint / die XVI ad Libri III Eth. Nic. explicationem accessi / Die XV non legi propter Festum Academiae / nec die XXV propter disputationem inauguralem Medicam / Mense Novembri Libri III interpretationem absolvi / eundemque die XXI publice disputavi / Eodem mense Libri IV explicationem <nene> ad finem perduxi / Mense Decembri Libri V analysi defunctus sum / Die VII non legi propter defectum Auditorum, qui arvis campani signo non erant convocati / nec die X propter Actum Doctoralem Theologicum
No participation in speeches or programmes has been identified.
Historical memory laboratory
A study architecture based exclusively on the documented evidence in this dossier. Gaps remain visible and are never filled with invention.
Faculty of Philosophy
Place Samuel Rachelius within the Faculty of Philosophy.
Born: 1628 · Lunden (Dithmarschen) · Died: 1691 · Friedrichstadt
Reconstruct the academic chronology from documented chairs.
34
Connect teaching, dissertations and documented public activity.
26
Distinguish catalogued facts from gaps in the record.
2
Recall the essential dates, places and relationships from memory.
Person → Faculty → Chair → Documents → Academic network. Teaching connects to lectures, research to dissertations, and institutional life to reports and programmes.
Historical records are uneven. A zero means ‘not identified in this export’, not necessarily ‘did not exist’. Compare Latinised names, variant spellings and incomplete dates.
Share the dossier
Visitors receive the permanent link and essential facts without leaving the museum.
Primary catalogue source: Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel. Local edition generated from the public exports of professors, matriculations, lectures, reports, dissertations and speeches/programmes.
Permanent local identifier: AJ-P-0175