- 1714B
Johannes Dietericvs Sprecher P. P. Extraordinarius in lectione cursoria textus Ebraici Bibliorum hac hyeme absolvit Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomicum, Canticum Canticorum, Ruth, Threnos, Ecclestiasten, librumque Esther, aestivo semestri Jeremiam, Ezechielem atque Esaiam ingredietur praelegere. Semestri quod jam vergit, proposuit privatim principia Ebraica cum Genesi: Item Chaldaica cum Daniele & Esra, una cum iis, quae sparsim Chaldaice in V. T. exstant; [...]. Docet publice hora secunda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1714B
[...] nec non principia tradidit Syriaca, cum toto Evangelista Matthaeo & translatione Syriaca, quae collegia privata, si Dn. Studiosis ita visum fuerit, iterum inchoabit: de novo autem addet collegium Rabbinicum, ut ita viam paret ad linguam Samaritanam [...].Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1714B
[...] item ad collegium Talmudicum, volente Deo, futura hyeme praelegendum.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1714B
Quae in Graecis Dn. Commilitones desiderabunt, ipsi aperient, ut voto eorum satisfiat.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1716A
Johannes Dietericvs Sprecher P. P. Extraord. in lectione Biblicorum cursoria occupatus est circa Esaiam, quem futuro Paschate conabitur ad finem perducere. Absolutis hoc cursu Prophetis majoribus, auspicabitur minores, daturus operam, ut eosdem per aestate finiat. [...] Docet publice hora secunda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1716A
Quibus in Graecis & Orientalibus, studioque Rabbinico & Talmudico progredi animus est, privatim operam suam promittit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1716B
Johannes Dietericvs Sprecher P. P. Extraord. in lectione cursoria Bibliorum Ebraicorum semestri praeterito absolvit duodecim Prophetas minores, atque integrum librum Psalmorum, progredietur nunc ad Jobum, operamque dabit, ut libros Ebraicos, qui in V. T. restant, hac hyeme eo ordine, quo incepit, absolvat. [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1716B
Privatim praelegit principia Ebraica cum Genesi; Chaldaica Danielis & Esrae, & quae in V. T. sparsim exstant; nec non totam versionem Syriacam Evangelii Matthaei; quae de novo Commilitones desiderabunt, ipsi aperient.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1717B
Johann Dieterich Sprecher proxime elapso Paschate ad finem perduxit integrum textum Ebraicum Bibliorum, per aestatem tradidit fundamenta Chaldaica, quibus subjunxit Chaldaica Danielis & Esrae, & quae sparsim in V. T. extant, hinc progressus ad paraphrasin Chaldauicam interpretaturus est versionem Chaldaicam in Prophetam Hoseam. Perget tradere versiones Orientales Bibliorum, atque hac hieme proponet fundamenta Syriaca cum versione Syriaca Evangelii Matthaei, & si tempus permiserit, unam alteramve epistolam Pauli addet; Semestri subsequenti versionem Samaritanam in Pentateuchum; hinc Arabicam & denique versionem V. T: Germanicam Judaerorum praeleget. Docet hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1718A
Johannes Dietericvs Sprecher cum principiis Syriacis proposuit versionem Syriacam in Matthaeum, Marcum, Epistolam ad Romanos & priorem ad Corinthios, progredietur ad versionem Samaritanam Pentateuchi, qui cum nin sit in Audotorum manibus, adhibebit Cellarii Excerpta Samaritana ex Pentateucho. Docet hora IIda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1714A
Johannes Dietericvs Sprechervs PP. Extraordinarius monstratis hyeme privatim principiis Ebraicis per totum librum Geneseos, publice subjunget libros historicos, progrediendo non ratione ordinis sed styli a libris facilioribus ad difficiliores, atque ita successu temporis pertractabit totum V. T.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1714A
Privatim inchoabit librum Psalmorum ministerio Ecclesiastico inprimis utilem [...].Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1714A
[...] aperietque Collegium Syriacum [...].Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1714A
[...] in Graecis vero monstrabit methodum docendi Graeca, adhibitis Actis Apostulorum, Novumque Testamentum Graecum incipiet pertractare cursorie.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1717A
Johannes Dietericvs Sprecher P. P. Extraord. finem imponet lectioni cursoriae textus Bibliorum Ebraici, postquam hac hyeme absolvit Jobum, Proverbi, & Nehemiam, futuro semestri addet textum, qui restat Chaldaicum, quem in finem publice praeleget principia Chaldaica, quibus absolutis aggredietur Danielem & Esram, ac subjunget Paraphrasin Chaldaicam in Prophetam Hoseam, ut eadem opera Domini Commilitones ducantur ad legendos Targumim. Petractatis hac ratione libris Canonicis V. Testamenti, eadem methodo deinceps instituet lectionem cursoriam N. Testamenti [...]. Docet hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1717A
[...] ut vero ad illam Auditores praeparet, privatim perspicue fundamenta Graeca praeleget, si quae collegia alia desiderabuntur, ulteriorem operam pollicetur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1715A
[...] de novo autem addet collegium Rabbinicum, ut ita viam paret ad linguam Samaritanam, item ad collegium Talmudicum, volente Deo, futura hyeme praelegendum.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1715A
Quae in Graecis Dn. Commilitones desiderabunt, ipsi aperient, ut voto eorum satisfiat.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1718B
Iohan. Dieter. Sprecher, praeleget Samaritana hoc semestri, quae ob inopiam exemplarium differre coactus est. Docet hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1718B
Neque iis, quibus ex cathedra publica virium suarum periculum facere volupe est, deerit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1719A
Iohan. Dieter. Sprecher, Tradidit Samaritana, & cum iis absolvit Cellarii Exceprta Samaritana Pentateuchi, quem in lucem edet ac errores Castelli & Morini circa Pentateuchum Samaritanum commissos deteget, si operae solvetur pretium, sin minus, labori parcet. Progredietur nunc ad versionem Bibliorum Rabbino-Germanicam, ut etiam illi, quibus aditus non patet ad legenda Scripta Rabbinica, hoc modo Judaeorum hypotheses intelligere addiscant. Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1720A
Iohan. Diter. Sprecher, perget in Philologicis. Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1721A
I.D. Sprecher perget in praelectionibus publicus hora IIda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1726A
Johann Diderich Sprecher P.P.O. absolutis publice Prophetis minoribus, auspicabitur Prophetas majores, factio initio a Jeremia; [...] Docet publice hora IILectio publica · Philosophische Fakultät
- 1726A
[...] privatim praeleget, si adfuerint Auditores, Abarbanelem in Nachum & Habaccuc quondam a se editum, item, ad perdiscenda Rabbino-Germanica, notum illum Commentarium in legem Zennorenna vulgo dictum; fundamenta vero Ebraica cum Genesi, Chaldaica & Syriaca praeleget more solito.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1725B
J.D. Sprecher, P.P.O. postquam auditores suos ita instruxit, ut librum historicum V.T. suo studio legere & interpretari noverint, progredietur ad Prophetas, explicaturus publice Prophetas minores. [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1725A
Joann Dieterich Sprecher, P.P.Ord. constituit libros Historicos V.T. auditoribus gratum fuerit, publice praelegere; sin minus, repetet fundamenta linguae Ebraicae una cum Genesi in gratiam novitiorum. [...] Docet publice hora secunda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1725A
[...] Privatim promittit, Chaldaica & Syriaca, nec non Esaiam, aut, si malunt Psalmos tradere, nec deerit iis, qui N.T. Graecum cursorie pertractare desiderant.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1725B
[...] Privatim proponet Chaldaica, Syriaca & Samaritana, repetet quoque. si Auditores requirant, Principia Ebraica cum Genesi.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1724B
J. D. Sprecher P.P. Ordin. satisfacturus Dn. Studiosorum desiderio fundamenta linguae Ebraica publice praeleget. [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1724B
[...] Privatim instituet lectionem cursoriam Veteris non minus, quam N.T.; addet, si Auditoribus noverit gratum, explicationem Hesiodi, daturus operam, ut semestris spatio eum ad finem perducat.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1724A
J.D. Sprecher ingressus est interpretari Prophetas minores, quos continuabit publice hora IIda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1723A
J.D. Sprecher fundamenta Ebraica cum Genesi proponet publice hora IIda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1727A
Johann Dieterich Sprecher perget publice in praelectione cursoria Prophetarum Majorum & auspicabitur Ezechielem; [...] Docet publice hora secunda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1727A
[...] privata, si qua desiderantur, permittit Dominorum Commilitonum optioni.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1727A
Johann Dieterich Sprecher perget publice in praelectione cursoria Prophetarum Majorum & auspicabitur Ezechielem; [...] Docet publice hora secunda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1727A
[...] privata, si qua desiderantur, permittit Dominorum Commilitonum optioni.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1726B
Johann Diderich Sprecher P. P. O. finito Jeremia Prophetam Ezechielem publice proponet: [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1726B
[...] privatim repetet fundamenta Ebraica cum Genesi, addet, si Auditoribus est animus, libros historicos V. Testamenti; quibus curae sunt Chaldaica & Syriaca, semestri altero praeleget Chaldaica V. Testamenti, altero Syriaca versionis Evangelii Matthaei; nec deerit iis, qui Rabbinica desiderant.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1727B
Johann Dieterich Sprecher, Prof. Ordin. linguarum Orientalium recuperata aliqua ex parte sanitate Syriaca incipit atque Evangelistam Matthaeum tradet, [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1727B
[...] nec non Accentuationem Prosaicam Decalogicam ac Metricam privatim absolvet.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1715A
[...] nec non principiis tradidit Syriaca, quae collegia privata, si Dn. Studiosis ita visum fuerit, iterum inchoabit [...].Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1715B
Johannes Dietericvs Sprecher P. P. Extraord. in lectione cursoria Bibliorum occupatus est in Prophetis majoribus, quos publice continuabit. [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1715B
[...] Privatim non ita pridem Collegium Rabbinicum aperuit, in quo Paraphasin Chaldaicam in Hoseam, ac Kimchium, Raschium & Aben Esram interpretatur, quo Collegio ad finem perducto promittit Collegium Talmudicum, trimestri altero Mischnam, altero Gemaram explicaturus; nec non proponet linguam Samaritanam, si operae fuerit pretium; in aliis quoque linguis, si desiderabuntur, paratum ac diligentem se exhibebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1723B
J.D. Sprecher, manuducet ad lectionum cursoriam Codicis Ebraici hora IIda.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1715A
Johannes Dietericvs Sprecher P. P. Extrardinarius in lectione cursoria textus Ebraici Bibliorum hac hyeme absolvit Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomicum, Canticum Canticorum, Ruth, Threnos, Ecclesiasten, librumque Esther, aestivo semestri Jeremiam, Ezechielem atque Esaiam ingredietur praelegere. Semestri quod iam vergit proposuit privatim principia Ebraica cum Genesi; item Chaldaica cum Daniele & Esra, una cum iis, quae sparsim Chaldaice in V. T. exstant [...]. [...] Docet publice hora II.Lectio publica · Philosophische Fakultät