Faculty
Faculty of Law
Active recall
Place Georg Werner within the Faculty of Law.
Academic dossier · Faculty of Law
Born: 1608 · Bopfingen (Schwäbische Alb) · Died: 1671 · Helmstedt
Jur. ao. Prof. in Helmstedt (1646–1650); Jur. o. Prof. in Helmstedt (1650–1671)
Academic chronology
Document corpus
Mense Februario / 1657 / Cum die 12 ad lectiones ordinarias reverterentur collegae nostri, nobis horis pomeridianis examinandus erat Candidatus Henricus Seedorf Lubeccensis. / Die 13 Deductio funeris Christophori Keyers Consulis oppidani sistebat lectiones publicas. / Die 15 Coepi ad ad liber III Institutiones Iuris Canonici de Processu Iudiciario agere, atque ista lectione de origine et necessitate Iudiciorum disserui. / Die 16 De Iudiciorum natura, eorumque definitione et causis in genere egi. / Sequentis septimanae lectiones omnes iter, quod Wolfferbytelium Iudicii provincialis gratia erat subeundum, intercepit. / Die 26 Ut pauperi viduae patrocinium praestarem in causa aliqua, ad dues [?] ab oppido Lapides excurri. / Die 27 Exeqviae fiebant studioso hic defuncto. / Die 29 Ad explicandam Iudiciorum divisionem primam, quare alia secularia, alia Ecclesiastica esse dictuntur, accessi. / Die 30 De eadem dixi. / Georgius Werner Doctor Professor publicus
Mense Februario, 1657 / Die 3 De foro Ecclesiastico, et quomodo, id a prima usque origine sese habuerit, ex Canonibus Veteris Ecclesiae et Legibus Imperatores: Orientalium, Occidentalium et Germanicorum docui. / Die 5 Eandem materiam continuavi. / Die 6 De fori secularis competentia ex legibus Iustinianeis disserui. / Die 9 Non legi. / Die 10 et 12 De Iurisdictione delegata. / Die 13 et 16 De Iurisdictione prerogata lectiones habui. / Die 17 Ex mandato Magnifici Domini Rectoris, una cum Domino Seniore Schradero Studiosum ex vulnere in abdomen recepto graviter decumbentem super facto examinavi. / Die 19 Candidatum tentabam, Augustum Milagium. / Die 20 Non legi. / Die 23 Vocis raucedo lectionem impedivit. / Die 24 Disputationem habebat solennem Henricus Seedorff Lybeccensis. / Die 26 Legi et de processu atque causis summariis dixi. / Die 27 Ob curam valetudinis legere, non potui. / Georgius Werner Doctor Professor publicus.
Mense Martio 1657 / Die 2 De persona actoris eiusque procuratore egi. / Die 3 Propter valetudinis curam docere non potui. / Die 5 De Procuratoribus iterum disserui. / Die 6 De Postulando, et qui postulare possint, tractavi. / Die 9 Propter negocia Facultatis non legi. / Die 10 Materiam de postulando et advocatorum officio absolvi. / Die 12 Examinavimus Candidatum Daniel Boots. / Die 13 De Pactis agere, cepi. / Die 16 et 17 Erant nundinae: Atque his uti et sequentes omnibus, usque ad festum Paschae diebus tussis atque raucedo omnem fere sermonis usum mihi interdixit. / Georgius Werner Doctor Professor Publicus
Anno 1657 / Mense Aprili / Cum post ferias Paschates ad labores ordinarios reverterentur Collegae, habuit die 16 disputationem inauguralem, quam vocant, Augustus Milagius / Die 17 Non poteram officium facere, eo, quod amicus pergere ad me venisset / Die 20 Legi & de Pactis iterum egi. / Die 21 Ea que Lancellotus de Transactionibus habet explicavi. / Die 23 Disputationem solennem habuit Daniel Boots. / Die 24 Exsequie fiebant Henrico Lotichio / Die 27 Legi & de Arbitris dicere coepi / Die 28 Legi & de praeparatoriis iudiciorum, ex specie a. de actionis editione egi. / Die 30 Funere erat deducenda vidua Hoffmanianae. / Georgius Werner Doctor Professor publicus.
Anno 1657 / Mense Maio / Die 1 De Citatione disserui. / Die 2 Impediebar ab hospite pergere adueniente / Die 5 Legi et de citatione rursusque dixi / Die 7 Erat festum Ascensionis Domini. / Die 8 Materiam citationis absolvi / Die 11 & 12 Legi et de Contumacia tractavi. / Die 14 & 15 Legi & de contumacia porro, atque etiam de libello egi / Post inciderunt feriae Pentecostales / Georgius Werner doctor Professor Publicus
Anno 1657 / Mense Iunio / Prioribus duabus Septimanis venditio librorum a bibliopole Amstelodamensi sub a actione facta, stitit omnes lectiones / Die 18 rursque coepi publice docere, atque de libelli conceptione tractavi / Die 19 Legi & materiam de Exceptionibus aggressus fui / Die 22 De Exceptione divisionibus & in specie de dilatoriis disserui / Dies 23 Erat profectus / Die 25 De Exceptionibus peremtoriis egi / Die 26 Iterum de peremtoriis atque etiam de anomalis exceptionibus lectionem habui / Die 29 & 30 De mutuis petitionibus tractavi / Georgius Werner Doctor
1658 / Iulii / Die 1 Legi. / Die 5 Propter Consistorium publicum legere non potui. / Die 6, 8 [et] 9 Legi. / Die 12 et 13 Erant nundinae. / Die 15 Legi. / Die 16 Propter adventum hospitis non legi. / Die 19 et 20 Legi. / Die 22 Ab amico et collega moritatus ad prandium legere non potui. / Die 26&27 Legi. / Die 29 A vicinis quibusdam nobilibus transigendo alicui negotio fui advocatus. / Die 30 Legi. / Augusti / Primis diebus propter iter Guelfferbytanum legere non potui. / Die 10, 12, 13, 16 [et] 17 Legi. / Die 19 et 20 Propter negotia aliqua legere non potui. / Die 23 Legi. / Die 24 Cessabant lectiones propter mutationem magistratus academici. / Die 26, 27 [et] 30 Legi. / Septembris Die 2 Examinandus erant Canditatus <>Georgius Baurmeister. / Die 3 Legi. / Die 6&7 Fuerunt feriae nundinales. / A die 9 usque ad 17tum usus medicamentorum, tum aliud quoddam impedimentum domesticum lectiones inhibuerunt. / Die 20&21 Legi. / Die 23 Habebatur disputatio solennis dicti Candidati. / Die 24 et 27 Legi. / Dies 28 Erat profestus, et habebatur disputatio publica. / Atque ita huic lectionibus priores duodecim. Regulas lati VI Decretalium fui interspectatus [?]. / Georgius Werner Doctor
Anno 1658 / Reversus licet in urbem die XII mensis Ianuarii, et ad lectiones etiam publicas redire volens tamen totis primis quinque mensibus, propter raram studiosorum frequentiam auditoribus fui destitutus. / Die demum 15 mensis Iunii caepi interpretari titulum: de regulis iuris in sexto. / Die 17 et 18 Legi et istius Tituli generalia absolvi. / Die 21 et 22 Iter aliquod. / Die 24 Festum Sancti Ioannis. / Die 25 Examen publicum Candidatorum Philosophiae lectiones interceperunt. / Die 28 Legi, et de Instiutione Canonica ad Regulam primam disserui. / Dies 29 Huius mensis Iunii solennis erat promotioni Philosophiae Magistrorum dictus. / Georgius Werner Doctor
Anno 1660 / Ianuario mense / Post ferias natalitias, collegae nostri nuptiale festum et magistratus academici mutationem ad lectiones sum reversus / atque die 20, 23, 24, 26 & 27 officium feci / Die vero 30 et 31 eo, quod socer ad me venisset, legere non potui / Februario / Die 3 et 6 legi / Diem vero 7 & 9 examen Candidatus a lectionibus fecit vacuos / Die 10, 13 et 14 legi / Diei 16 & 17 lectiones breve sed necessarium iter intercepit / Die autem 20, 21, 23 et 24 uti & 27 legi / Sed die 28 invitatus a Cοllega ad famulae nuptias, comparui / Martio / Die 1 & 2 legi / Die 5 vero et 6 cessavi / Die 8 et 9 legi / Die 12 negotio alicui academico cum senatu oppidano peragendo ex decreto interfui / Die 13 et 15 examinabatur Henricus Rhode / Die 18 et 19 legi / Reliquos huius mensis dies curandae valetudini impendi / Georgius Werner Doctor manu propria
Anno 1660 / Aprilis / Die 2, 5 et 6 legi / Die a[utem] 3. disputationem solennem me praeside habebat Henricus Eberhard ab Anderten / Sequentem hebdomadem itineri Wolffenbytensi dare oportuit / Reversus inde docui die 16 eoque interpretationi Libri priori Consuetudinum Feudalium finem imposui / Reliqui huius mensis dies feriis Paschalibus cesserunt / Maius / Initio mensis examen Candidati, et mox die 10 sequens promotio Doctoralis a lectionibus me fecit cessare / Die vero 22 ad officium redii et caepi explicare Librum secundum Feudorum / inque hac opera die etiam 24 & 25 perrexi / Die 28 nuptiis interfui / Die 29 legi / sed diei 31 lectionem Ascensionis festum intercepit / Iunius / Die 1, 4, 5, 7 et 8 legi / Inde festum Pentecostes academiae etiam ferias dedit / Georgius Werner Doctor manu propria die 23 mensis Iunii 1660 p.
Anno 1660 / Mense Iulio / Die 3, 5, et 6 legi / Die vero 9 nundinae / et 10 Consistorium publicum lectiones intercepit / Die 12 mutatio ViceRectoratus incidit / Die 13 et 16 legi / Die 17 officium facere fui impeditus / Die 19, 20, 23, 24, 26 et 27 legi / Mense Augusto / Ab itinere Wolffenbytelensi die 4to reversus die 7 ad officium etiam redii, / idque die 9, 10 et 13 continuavi / Die 14 ob Disputationem inauguralem Medicam / Die vero 16 ob Disputationem solennem Iuridicam vacavit auditorium / Die 17, 20 et 21 legi / Die 23 tentamen erat Candidati / Die 24 et 27 legi / Die 28 negotium quoddam vinariam cellam concernens a lectione me avocavit / Die 30 legi / Die vero 31 Candidatum Christianum Haken examinavimus / Mense Septembri / Die 3, 4, 6 et 7 legi / Reliquis huius mensis diebus examinibus Candidatorum Disputationibus inauguralibus [...unleserlich] perlegendis atque habendis, uti et praeparatione ad actum promotionis necessaria fui impeditus quo minus publice docerem / Georgius Werner Doctor manu propria die 17te Octobris 1660
Anno 1660 / October / Post ferias autumnales promotionem Doctoralem et festi academici celebrationem, redii ad operas die 18 / quas et die 19 continuavi / Diem 22 cellae vinariae negotia mihi reddiderunt macilem / Die autem 23 legi / Die 15 disputatio Medica solennis ferias fecit / Die tamen 26, 29 et 30 officium feci / November / Die 1 legere non potui sed / die 2, 5, 6, 8 [et] 9 in lectionibus perrexi Nundinae autem in diem 12 et 13 incidentes easdem interruperunt / sed die 15 et 16 publice docui / Die 19 a socere ad filiae nuptias evocatus atque / ad diem usque 23 retentus fui / Die 26 Wulfferbytelense ordinarium / iter fuit suscipiendum / inde autem die demum huius mensis 30 redii / December / Die 3, 4, 6 [et] 7 legi / Die vero 10 promotio in Facultate Theologia lectiones inhibuit / Die 11 non legi / Die tam en 13, 14, 17, 18 [et] 20 in officio fui / Post instantes feriae natalitiae a lectionibus cathedras publicas cessare fecerunt / Gerogius Werner Doctor manu propria / die 5 mense Ianuarii 1667
Catalogus lectionum publice habitarum MDCLIII / mense Ianuario / ♃ die 13 finitis feriis legere incepi / ♀ die 14 legi / ☽ die 17 legi / ♂ die 18 non legi sed in loco consistorii fui / ♃ die 20 legi / ♀ die 21 legi / ☽ die 24♂ legi / ♃ die 25 legi / ♀ die 27 legi / ☽ die 31 legi / Mense Februari / ♂ die 1 vigiliae festi Purificationis Mariae / ♃ die 3 [et] ♀ die 4 } his diebus ob iter necessarium docere non potui / ☽ die 7, ♂ die 8, ♃ die 10 [et] ♀ die 11 } semper officium feci / ☽ die 14 [et] ♂ die 15 } catarrhus & inde veniens raucedo vocis, lectiones impedibant / ♃ die 17 docui / ♀ die 18 docui / ☽ die 21 legi / ♂ die 22 non legi / ♃ die 24 legi / ♀ die 25 legi / ☽ die 28 et mense Martio ♂ die 1, ♃ die 3, ♀ die 4, ☽ die 7 [et] ♂ die 8 } demonstratio anatomica <9> hora post meridiem tertia singulis diebus instituebatur lectiones meas fuit remorata / ♃ die 10 legi / ♀ die 11 legi / ☽ die 14 legi / ♂ die 15 legi / ♃ die 17 iter ut dixi [?] necessarium lectionem impedivit / ♀ die 18 legi / [v] / ☽ die 21 Martii legi / ♂die 22 hoc die abfui / ♃ die 24 vigilia festi Annunciationis Mariae / ♀ die 25 ipsum festum / ☽ die 28, ♂ die 29, ♃ die 31 [et] ♀ die 1 Aprilis } & nundina & iter Guelferbyterium a lectionibus me avocavit / Georgius Werner Doctor manu propria
Anno Christi MDCLIII / Post ferias Paschales a Magnifico Rectore et Senatu academico Hannoveram ad comitia provincialia missus atque inde die demum 29 Aprilis reversus fui / Sequenti hebdomade Magister Horneius nuptiale agebat sacrum quod horum dierum lectiones retardavit / Die vero 5 et 6 Maii legi / Die 9,10,12 [et] 13 uti et die 16 et 17 itidem officium feci / Die 19 Maii festum ascensionis domini Lectionem impedivit / die vero 20 eiusdem mensis publice docui / Inde feriae Pentecostales et statim subsequentes promotionum Doctoralium [et] nuptiarum Doctoris Vogleri & Doctoris Hildebrandi festivitates, iterum labores publicos interruperunt / Die Iunii 28 ad lectiones sum reversus / Die 29 eiusdem mensis itidem legi / Die 1 Iulii vigiliae festi visitationis Beati virginis erant / Die vero 4 & 5 Iulii ob iter necessarium legere non potui / Reliquis omnibus vero Iulii mensis diebus quibus oportuit in iudicio fui / Georgius Werner Doctor manu propria
Anno MDCLV / Die 16 finitis feriis ad lectiones publicas sum reversus / die 18 legi / die 19 legi / Die 22, Gvelpherbytum profectus sum & inde die domum 27 redii / die 29 legi die 30 propter frigus intensissimum legere non potui / Mense Februario / Die 1 erat dies profestum & frigus a publico me arcebat / die 2 festum / die 5 legi / die 6 oratio hora tertia a Studioso habita impediebat lectionem / die 7 & die 8 legi / Die[bus] 12, 13 [et] 15 officium feci. / Die 16 ob causam sonticam legere non potui / Die[bus] 19 [et] 20 iter necessarium mihi fuit obiendum / Die[bus] 22 & 23 legi / Die[bus] 26 & 27 erant feriae / Mense Martio / Die[bus] 1 & 2 legi / Die[bus] 5,6 & 8 legi / Die 9 legere non potui / Diebus 12, 13, 15 & 16 legi / Die 19 legi / Die[bus] 21 & 22 medicamentis sum usus / Die 26 & 27 legi & die 29 explicationem Iuris Feudalis ad finem perduxi / Georgius Werner
Anno 1656 <propter> / Mense Aprili diebus 3 et 4 lectionibus feudalibus finem imposui / Post inciderunt feriae Paschales: quibus finitis / Mense Maio / die 3 Ius Canonicum explicare cepi / Die[bus] 4,7, et 8 legi / Die 10 propter adventum hospitis legere non potui / Die 11 iterum legi / Die[bus] 14, 15, 17, 18, 21 [et] 22 legi / Die 23 febri sum correptus qua per integros Iunium et fere etiam Iulium menses laboravi / In fine Iulii Wolfferbytum sum profectus / Inde reversus / Mense Augusto / diebus 6 et 7 ad lectiones quasque rursus me contuli / Die 9 propter examen Candidati legere non potui / Die 13 legi / Die 14 habita disputatio inauguralis lectiones impedivit / Die[bus] 16, 17, 20, 21 [&] 23 legi / Die 24 ob breve iter legere non potui / Die[bus] 27 et 28 legi / Die 30 examen Candidati obstitit quo minus officium facerem / Die 31 legi / Mense Septembri / Diebus 3 & 4 erant nundinae / Die 6 examen Candidati / Die 7 legi / Die 10 examen Candidati / Die 11 legi / Die 13 examen Candidati / Die[bus] 14, 17, 18 et 20 officium feci / Die 21 disputatio inauguralis / Die[bus] 24 & 25 legi / Die[bus] 27 & 28 duae disputationes solennes lectiones publicas stiterunt / Georgius Werner Doctor manu propria
Anno MDCLVI / Mense Octobri / Post ferias autumnales et iter aliquot dierum peractum cepi rursus die 23 Octobris interpretari Ius Canonicum, / et die[bus] 24,27,28 et 30 in officio fui. / Die 31 negotium Facultatis, quod moram non patiebatur lectionem inpedivit / Mense Novembri / Die 3 legi / Die 4 Nuptiali sacro interfui / Die 6 & 7 legi / Die 10 itidem officium feci / Die 11 disputatio solemnis et / Die 13 promotio octo Doctorum in Facultate Medica lectiones inhibuerunt / Die 14 ob commodam minus valetudinem non legi / die 17 et 18 erant nundinae / Die 20, 21 [et] 24 legi / Die 25, 26 et 27 in itinere necessario fui / die 28 iterum legi / Mense Decembri / Die 1 non legi / Die 2 et 4 examinandus erat Candidatus / Die 5 iterum legi / Die 8,9,11 et 12 legi / Die 13 ob expedienda isdem cellae vineriae negotia legere non potui / Die 16 legi / die 18 Disputatio habebatur solennis / Et quia hactenus 9 de rebus sacris erant reliqua utpote de Ecclesiis earumque [...] de sepultariis de decimus, de rerum Ecclesiasticorum alienatione atque ita Libri II Institutionum Iuris Canonici interpretationem ad finem perduxeram, ante ferias natalitias proxime instantes ut tum inclementi praesertim, qui tunc erat aere tertium librum inchoare nolui. / Georgius Wernerus Doctor mea manu propria
No associated speeches or programmes have been identified.
No participation in speeches or programmes has been identified.
Historical memory laboratory
A study architecture based exclusively on the documented evidence in this dossier. Gaps remain visible and are never filled with invention.
Faculty of Law
Place Georg Werner within the Faculty of Law.
Born: 1608 · Bopfingen (Schwäbische Alb) · Died: 1671 · Helmstedt
Reconstruct the academic chronology from documented chairs.
63
Connect teaching, dissertations and documented public activity.
62
Distinguish catalogued facts from gaps in the record.
1
Recall the essential dates, places and relationships from memory.
Person → Faculty → Chair → Documents → Academic network. Teaching connects to lectures, research to dissertations, and institutional life to reports and programmes.
Historical records are uneven. A zero means ‘not identified in this export’, not necessarily ‘did not exist’. Compare Latinised names, variant spellings and incomplete dates.
Share the dossier
Visitors receive the permanent link and essential facts without leaving the museum.
Primary catalogue source: Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel. Local edition generated from the public exports of professors, matriculations, lectures, reports, dissertations and speeches/programmes.
Permanent local identifier: AJ-P-0238