- 1692A
Domi quoque dicendi sapiendique studia pro virili sua & desiderio studiosae juventutis adjuvabit, viresque ingenii seu declamando seu disputando periclitaturis operam consiliumque lubens commodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1689A
Caspar Cörberus Inventionis oratoriae doctrinam & locos ira persequetur, ut non ad hypotheses modo sed & theses, easque sacri potissimum argumenti, populariter explicandas suppetat argumentorium copia. [...] Docet hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1689A
Quibus domi conjuget ea exercitationum genera, quae in utraque eloquentia, sacra & civili, dicendi studiosos erudiant.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1690A
Caspar Cörberus Characteres vurtutum & vitiorum in usum generis Epidictici persequetur.[...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1690A
Privatim Epistolis scribendis selectas ex Historia hypotheses suppeditabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1690B
Caspar Cörberus doctrinam de Virtutibus & vitiis ad certa personarum genera transferet & quid in quoque probetur aut vituperetur, χαρακτηριςτικῶσ exponet. [...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1690B
Privatim epistolis scribendis praecepta & exempla suppeditabit, nec elegantioris doctrinae cupidis opera consilioque deerit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1692A
Caspar Cörberus perget in Plinii Panegyrico ad eloquentiae & prudentiae profectus interpretando, eoque absoluto nobilem de moribus hominum affectibusque doctrinam ex lib[ro] II. Rhet[horicae] Arist[otelis] exponet. [...] Docet publ[ice] hor[a] IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1693B
Caspar Cörberus postquam elapsa aestate orationes civilis praeceptis & usu complexus est, hoc semestri hyberno transferet operam ad argumenta sacra, iisque cum praeceptiones Rhetoricas exercendi industriam accommodabit. [...] Docet publice hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1693B
Si qui porro vires ingenii seu dicendo seu disputando ipsius, ductu periclitari animum induxerunt, iis opera consilioque promtus aderit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1694A
Caspar Cörberus artem dicendi omnem compendio sic tradet, ut & ex priscis optimisque Magistris repetantur praecepta, & ad argumenta quotidiani usus cum sacra tum civilia transferantur. [...] Docet hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1694A
Privatas operas liberalis variaeque doctrinae cupidorum desideriis accommodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1694B
Caspar Cörberus absolutis iis, quae de arte dicendi explicanda restant, accedet ad tradendam doctrinam de styli varietate & characteribus, qua usus praeceptorum artis continetur, atque apte dicendi prudentia comparatur.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1697B
Caspar Cörberus quantum per Magistratus, quem gerit, occupationes licuerit, Ciceronis Orationem pro S. Roscio, publice interpretabitur, & imitandae copiae Ciceronianae vias exemplaque subjicet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1697B
Nec privata opera consilioque juventutis studiosae commodis pro muneris ratione deerit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1696A
Caspar Cörberus inveniendi rationem omniumq[ue] argumentorum & amplicationum fontes publice proponet. [...] Docet hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1696A
Quae vero hactenus de imitandi ratione publice docuit, ea privatis exercitationibus ad usum accomodabit, nec alias studiosae juventutis commodis promuneris sui ratione deerit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1692B
Caspar Cörberus doctrinae de Affectibus moribusque hominum non in eloquentiae magis quam vitae usus explicandae operam studiumque impendet, nec iis, qui ad bonae mentis & doctrinae profectum serio contendunt, [...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1692B
[...] privata industria consulere cessabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1686A
Caspar Cörberus Ordin. Eloqu. Profess. publice Aristotelis Rhetorica interpretabitur [...].Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686A
[...] privatim ad Q. Curtium ex artis suae modo differet, & exercitia qua latine, qua Germanice cupientibus operam suam commodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1689B
Caspar Cörberus Absolutis, quae pauca de Inventione tradenda restant, longe utilissimam de Imitatione Oratoria doctrinam aggredietur [...]. Docet hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1689B
[...] privatim quoque praeceptis & exercitationibus bene dicendi studia pro virili adjuturus.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1691B
Caspar Cörberus optimum optimo Principi dictum C. Plinii Panegyricium non ab eloquentiae magis quam morum & civilis prudentiae profectum interpretabitur. [...] Docet hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1691B
[...] Privatim ad usus & desideria studiosae juventutis suas operas accommodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1695A
Caspar Cörberus absolutis, quae de characteribus dicendi explicanda restant, selectas Historicorum veterum orationes interpretabitur, & imitandi cum rationem tum argumenta suggeret. [...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1695A
[...] Privatim ad stylum exercendum porro dicendi cupidos manuducet, ac declamaturis vel disputaturis operam consiliumque promtus commodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1697A
Caspar Cörberus Eloquentia comparandae viam & rationem publice tradet. [...] Docet publ. hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1697A
[...] Privatam operam illorum dicabit studiis, qui vel styli exercendi laborem subire non detrectabunt, vel veteris memoriae librorumve cognoscendorum desiderio tenebuntur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1691A
Caspar Cörberus praesidia & adjumenta comparandae eloquentiae studiaque futuro Oratori necessaria proponet, indicatis optimis utriusque linguae scriptoribus, qui dicendi facultatem affere & alere poterunt. [...] Docet hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1691A
[...] Privatim exercitia, quae instituit, oratoria continuabit, & elegantioris literaturae cultum opera consilioque juvare studebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1695B
Caspar Cörberus absolutis, quas ex Historicorum orationibus sibi explicandas proposuit, imitandi viam & rationem publice tradet. [...] Docet public. hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1695B
[...] Privatim quoque quae muneris sui sunt, sedulo curabit, & minime deerit iis, qui vel stylum exercere, vel in aliis bonae doctrinae pertibus ipsius opera uti cupiunt.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1698B
Caspar Cörberus civilis eloquentiae argumenta & hypotheses, quae in quotidiano vitae usu versantur, & vel epistolis vel orationibus explicari solent, persequetur, & preaeceptis instruet. [...] Docet publ. hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1698B
[...] Privatim summa fide & industria illorum inserviet studiis, qui vel in stylo exercendo aliquid operae ponent, vel literarum veterisque memoriae cognoscendae desiderio tenentur.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1686B
Caspar Cörberus Affectuum morumque doctrinam, validissimum dicendi agendique instrumentum, libro Rhetoricorum IIdo, flexanimae orationis lauream expetentibus praeibit. Docet hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686B
[...] Usum praestantissimae doctrinae & publice in bonis Auctoribus [...] demonstrabit. Docet hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1686B
[...] & domi in eloquentiae, quem aperturus est, ludo exerceri non detrectantibus opere ipso demonstrabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1687A
Caspar Cörberus artis dicendi interpretationem, ex Aristotele maxime aliisque optimae notae Graecis Latinisque Rhetoribus repetitam, denuo ordietur, eamque ita moderabitur, ut & [...] Docet hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1687A
[...] qui se disputationum publicarum esse cupidos professi sunt, opportunas disquisitioni theses paratas habeant, & , [...] publicis his operis non plane nihil se adjuvari sentiant.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1687A
[...] qui domesticis dicendi exercitationibus dedere nomina,Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1687B
Caspar Cörberus tradita semestri elapso dicendi arte, nunc usum ejus in concionum ex Historicis selectarum analysi ostendet. [...] Docet hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1687B
[...] Privatim quoque de legendis cum fructu imitandisque bonis Autoribus latinae eloquentiae studiosos admonebit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1688A
Caspar Cörberus Eloquentiae Studiosis ad recte de suis alienisque scriptis judicandum, doctrinam utilissimam de Orationis virtutibus & vitiis explicando, viam patefaciet, [...]. Docet hor. IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1688A
[...] iisdemque exercitationis Oratoriae ludum domi aperiet, [...]Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1688A
[...] neque non ingenii sui specimina seu perorando seu disputando publicaturis opera consilioque promtus aderit.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1688B
Caspar Cörberus dilatandae orationis vias praeceptis exemplisque ex copiae inventore & principe Cicerone petitis commonstrabit, & [...] Docet publice hora IV.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1688B
[...] exercitationum Oratoriarum elegantiorisque literaturae cupidis consilium operamque privatim commodabit.Lectio privata · Philosophische Fakultät