- 1625A
Henricvs Meibomivs Impp. Germanicorum res gestas Compendio enucleabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1623A
Henricvs Meibomivs, acad. Iuliae Senior & Professor, Impp. Germanicorum Historiam cum ineunte hoc novo anno incoabit, atq. ea, quae ex gentis nostrae scriptoribus editis & ineditis mediocri diligentia observavit, cum studiosa iuventute communicabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1603B
Henricvs Meibomivs, Poeta Caesarius, Historiam vniuersalem, quam nuper incepit, continuabit. Vtetur hora 12.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1602B
Henricvs Meibomivs Poeta Caesarius, absoluta methodo legendi historiam vtramq. quod breui fiet, vniuersalem ab orbe condito usq. ad haec tempora historiam proponet, secuturus feriem quatuor monarchiarum, tam in rebus Ecclesiae, quam Reipublicae hora 12.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1600B
Die vero Mercurii & Saturni absoluta iam Synodorum historia, ut erudita pietatis studiosas novo beneficio officiat, Chronologiam Biblicam, res praecipuas in Ecclesia dei, ab orbe condito, ad mortem Jesu Christi, gestas, ad certa tempora reuocantem, accurata breuitate explicabit. Vietur hora 12.Lectio privata · Philosophische Fakultät
- 1600B
M. Henricvs Meibomius, Poetae Caesarius, diebus ordinariis quatuor, methodum legendi cognoscendiq[ue] historiam utramque, sacram & profanam, in usum tyronum succinctis quaestionibus proponet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1599A
[...] die Mercurij & Sabbathi, in gratiam iuuentutis, eruditae pietatis studiosae, synodorum Oecumenicarum historias, ex puriori Antiquitate collectas proponet.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1599A
Henricvs Meibomivs Poeta Caesarius, historiam vniuersalem, secundum quatuor Monarchiarum feriem, succincte explicabit: utq.progredi eo poßit citius, quatuor ordinarios dies huic lectioni tribuet:Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1597A
Henricvs Meibomivs Poeta Caesarius, enarrabitartem Poeticam Horatij Flacci. Cumq. ad historia Germanicam se accingat, initium facturus est a Cornelij Taciti Germania, in qua patriae nostrae ultimae antiquitates ab homine Romano luculenter proponuntur.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1613B
M. Henricvs Meibomivs Poeta & Historicus, Methodum legendi cognoscendij historiam Ecclesiasticam hoc semestri ad finem perducet hora XIILectio publica · Philosophische Fakultät
- 1604B
M. Henricvs Meibomivs, hoc semestri explicabit secundum librum Sleidani de quatuor summis Imperijs. In eo praeter historiam Romanae Monarchiae & florentis & collabentis, cumprimis res in Ecclesia Dei gestas, hoc est, haereses in gremio ecclesiae natas, & eis opposita concilia, item primordia regni Pontificij aliaque huc pertinentia, summa fide & diligentia pertractabit. Vtetur hora 12.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1595B
M. Henricus Meibomivs P. Caesarius, absoluta historia Sarraceno-Turcica, Germanicorum Impp. res gestas explicabit. Absoluet etiam secundum librum Epistolarum Q. Horatij Flacci Vtrunq. fiet hora 12.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1594B
Henricvs Meibomivs M. & P. L. Epistolas Horatij Flacci explicabit. Addet etiam explicationem luculentissimam de origine Saracenorum, ex quibus Mahumetus Antichristus: deq[ue] vita huius profana & doctrina abominabili: deniq[ue] de Turcarum Musulmanorum origine, incrementis, & imperio hora 12.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1620A
Henricvs Meibomivs, Collegij Sapientiae Senior, aureum Ioannis Sleidani de quatuor summis Imperijs librum, in quo nucleus omnis historiae ecclesiasticae & profanae eleganti sermone proponitur, denuo explicabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1587B
M. Henricus Meibomius Poes. et Historiarum professor post denuo absolutam Johannis Sleidani uniuersalis historia epitomen ad praticulares se accinget, et hac hyeme prioribus tribus diebus Sexti Rufi historiae Romanae compendium Lucio Julio Floro praemittet, et demide Florum abs se illa stratum et accessione aligua locupletatum praeleget. [...]Lectio publica · Philosophische Fakultät
- 1587B
[...] Posterioribus diebus in Poetica professione Horatij carminum libros opus admirabile et uarium explicabit, utq. iuuentus ad imitationem Poetae deducatur et in succum et sanguinem, quod dici solet, authorem conuertat parodias conficiet et argumenta conficiendarum suppeditabit.Lectio publica · Philosophische Fakultät