Facultad
Facultad de Medicina
Recuperación activa
Identificar a Friedrich Schrader dentro de la Facultad de Medicina.
Expediente académico · Facultad de Medicina
Nacido: 1657 · Helmstedt · Fallecido: 1704 · Helmstedt
Med. Prof. d. Physik und Medizin in Helmstedt (1681–1704)
Cronología académica
Corpus documental
Anno MDCCI / Mense Iulio / Magistratum academiae gessi quo in successorem devoluto impetrata à serenissimus ducibus et directoribus venia, mense Augusto Thermis Carolinis, itinere ad eas instituto usus sum, et Septembre exeunte domum redii. / Friedrich Schrader doctor
Anno MDCCI / Mense Octobri / Introductionem in therapeuticam publice tradere exorsus sum / Die 15 et quomodo Ad hanc praecipuam medicinae partem omnia quae in illa traduntur dirigenda sint ostendi, et vulgatam distinctionem in medicinam theoreticam et practicam reieci. / Die 20 Quomodo medicina per oberservationes addiscenda ac ad publicum usum transferenda exposui, ac de variis observandis rationibus dixi. / Die 21 De vago et fortuito empiricorum oberservandi modo dixi, multum interim ἐμπειρίαν veros medicos / [v] / iuvare et maiori experimenta illa in arte facienda emolumento esse quam contentiosas Galicorum opiniones explicui. / Diebus 24 [et] 25 Ob iter ad aegrum non docui. / Die 27 Ultima lectione proposita exemplis illustravi, adductis illis quae de empiricorum medendi ratione dan. clericus in historia, medicinae proposuit. / Die 28 De Galeni methodo medendi et aliorum qui ad Galeni mentem suos commentarios composuerunt Francisco Vallesio, Ludovico Mercato, Hieronymo Mercuriali, Capivaccio, Fernelio, et aliis recentioribus qui à Galero in multis recessere, egi. / Die 31 Uni methodo fidendum non esse, sed / [77r] / anteponenda sape illa quae experientia et ex hac ratio colligit et iudiciose applicat, uberius ostendi. / Invitavi deinde studiosos ad audiendam methodi generalis interpretationem. Programmate typis exscripto de curiositate medica, quam exorsus, sum. / Mensis Novembris / Die 4 Et in quibus medici officium consistat et quaenam ad illud pertineant explicui. / Die 2 Latius egi de discrimine inter medicinam practicam et forensem et quid utraque postulet, ostendi. / Die 8 An medicus omnibus qui eius curam / [v] / desiderant mederi teneatur, disputavi. / Die 10 oratio professoris Wagneri lectionem impedivit. / Diebus 11 [et] 12 An medicus desperatorum etiam curam suscipere possit vel ad id teneatur investigavi. / Diebus 14 [et] 15 Nundinae oppidanae fuerunt. / Die 18 In quibus dextera curandi ratio consistat exposui et quomodo morbus eiusque causa à medico investiganda sit commonstravi. / Sequebatur publica pharmacopolii academici visitatio. / Mensis Decembris / Die 3 De eruditorum valetudine publice disputavi. / Friedrich Schrader doctor
Anno MDCCI / Mense Octobri / Postquam me imposterum selectissima ex historia animalium publicè traditurum studiosis affixo programmate significassem, laborem hunc auspicatus sum. / Die 18 Quo et sequentibus 20 [et] 21 de historiae animalium praecipuis autoribus, et studii huius incrementis egi. / Diebus 24 [et] 25 Domo abfui. / Die 27 In genere de animalibus agere coepi. / Die 28 Animalia terrae et aquarum incolas ab his / [v] / sustentationem suam habere, et poëtarum fabulis potius quam physicis veritatibus esse accensenda quae de Salamandra et Chameteonte vulgo traduntur, evici. / Die 31 De zoophytis lectionem habui, et an media quaedam viventia inter plantas et animalia ponenda sint, consideratis variis naturalibus exemplis, indagavi. / Mensis Novembris / Die 4 Coepi de variis animalium distinctionibus agere et vulgatam illam qua eadem in exsanguia et sanguinem habentia dividuntur, examinavi. / Die 2 De recepta divisione animalium in terrestria, volatilia et natabilia egi et de amphibiis quaedam subiunxi. / [79r] / Die 8 Ab aegro impeditus non docui. / Diebus 10, 11 [et] 12 Consideravi alias animalium divisiones voluti in vivipara, ovipara et vernipara, in circula et fera, in gregaria et solitaria, in utilia et noxia, in muta et vocalia, perfecta et imperfecta. / Die 18 An sicuti in quibusdam animalibus pauciores sensuum potentiae se exserunt, in aliis plures quam in homine reperiantur, et an hic à quibusdam bestiis sensuum vigore [?] vincatur, inquisivi. / Sequebatur publica pharmacopolii academici visitatio. Reliqua vero impedimenta in catalogo medicarum praelectionum recensui. / Friedrich Schrader
ANNO MDCCII / Mense Ianuario / In generali medendi methodo tradenda progressus sum et feriis elapsis. / Diebus 12 [et] 13 Quomodo ut felix sanatio sequatur, non medicum tantum officio suo fungi oporteat, sed quomodo et patiens et adstantes ac aegro ministrantes se gerere debeant, ostendi. / Die 16 An aegrum salutis causa decipere liceat, consideravi. / Die 17 De quibus opportunum sit ut medicus cum aegrotante loquatur, exposui. / Diebus 19 [et] 29 Quaenam praenosse debeat medicus, ut recte omnia circa aegrotantem possit inquirere, explicui. / Die 23 An aptior sit medicus ad investigandum morbum / [v] / et curandum, si iam ante notitia ipsi cum aegro intercessit inquisivi. / Die 24 Et sequentibus itinera ad aegros instituta me impediverunt. / Die 30 Summa capita in primo medici ad aegrum accessa observanda ab Hippocrate praescripta interpretari coepi. / Die 31 Quomodo causae morbi principum et procatarticae in hanc vel illam partem primam operationem investigare debeat medicus, ostendi. / Mense Februarii / Die 2 Erat festus dies succedentibus mox Nundinis Brunsvicensibus et avocantibus me postea aegrotorum curis hoc mense publice docere non potui. / [75r] / Mense Marti / Diebus 2 [et] 3 An sublatis causis symptomata semper desinant et an non curatio saepe imprimis symptomata urgentia et mala per consensum nata respicere debeat, expendi, quasque utilitates id afferat, tradidi. / Diebus 6 [et] 7 Iter ad aegros intervenit. / Die 9 Quid agere oporteat medicum, si morbus se nondum satis explicuerit, vel qualis sit futurus in primo ingressu ipsi innotescat, docui. / Die 10 Quaenam infantum curam suscepturi animo observare debeant, monui. / Die 13 An et quae tempora morborum distinguere autem excercitaturus debeat, exemplis practicis declaravi. / [75v] / Die 14 De victu aegrotantium lectionem habui. / Diebus 16 [et] 17 An eo semper, quo vergunt, ex Hippocratico praecepto, utrum [?] per plures simul evacuationum vias ducendi sint humores, explicui. / Die 20 et sequentes Cure vernali impendi. / Schrader doctor
ANNO MDCCII / Mense Ianuario / Elapsis feriis ad lectiones publicas Physicas reversus sum. / Die 12 Et de singulis animalium generibus seorsim acturus à quadrupedum confideratione feci initium. / Die 13 An et quam prae reliquis animalibus praerogativam quadrupedia habeant declaravi. / Diebus 16 [et] 17 De motu animalium in genere. / Die 19 De gressu animalium locutus sum. / Diebus 20 [et] 23 De discrimine quadrupedum in fissipeda, bisulca et solidipeda dixi. / [v] / Die 24 Et sequentibus itinera me impediverunt. / Die 30 De simia et urso notabilia proposui. / Die 31 De Cornigeris, aliâque armatura praeditis quadrupedibus egi. / Mense Februarii / Die 2 Erat dies festus. / Succedentibus mox nundinis Brunsvicensibus et avocantibus me postea aegrotorum curis hoc mense publice docere non potui. / Mensis Martii / Diebus 2 [et] 3 De domesticis et Sylvestribus quadrupedibus sermonem institui. / Diebus 6 [et] 7 Iter ad aegrum intervenit. / [77r] / Diebus 9 [et] 10 De inmana quorundam quadrupedum feritate singularia quaedam recitavi. / Diebus 13 [et] 14 De Elephante selectissima et fide digna communicaturus historiam huius animalis et partium aeque exteriorum ac internarum praemiso. / Diebus 16 [et] 17 Elephantorum mirabilia ex recentissimis et fide dignissimis relationibus recensui, et imprimis de eorum circulatione, usu extra bellum, pugnis, etc. dixi. / Die 20 et sequentes Curae Vernali impendi. / Schrader
ANNO MDCCII / Mense Aprili / Primis huius mensis diebus ad aegros instituta aliquot itinera lectiones impediverunt. / Sequebatur <> hebdomas magna et festum Paschatos quapropter ad lectiones demum reversus sum. / Mensis Maii / Die 2 Et an omnis medela evacuantibus alterantibus et confortantibus absolvatur, expendi. / [v] / Diebus 4, 5 [et] 8 De Vomitorii indicantibus et dextro et opportuno illud adhibendi modo adductis quibusdam practicis egi. / Diebus 9 [et] 11 De purgantium in corpore operatione dixi, et quale usu et experientia stabilitum inter ea agnoscendum sit discrimen demonstravi. / Diebus 12 [et] 15 De electis [?] purgantibus à veteribus creditis et digestivis purgantibus praemitti solitis egi. / Itinere postea necessario et amici praesentia dein impeditus lectiones differre coactus sum, ad quas redii. / [79r] / Mensis Iunii / Elapsis feriis Pentecostalibus. / Die 16 Et duo regimine observato purgantibus et laxentibus utendum, an et quomodo purgandae praegnantes ostendi. / Diebus 19, 20 [et] 22 De Clysterum differentiis et in Medicina usu egi. / Die 23 De Suppositoriis lectionem habui. / Diebus 26 [et] 27 Domo abfui. / Die 29 In quibus morbis et subiectis Diuretica potissimum locum habeant et cum fructu adhibeantur edisserui. / Die 30 In quibus morbis et subiectis Diuretica et non conveniant et acriora praesertim noceant, ostendi. / Schrader Doctor
ANNO MDCCII / Mense Aprili / Primis huius mensis diebus ad aegros instituta aliquot itinera lectiones impediverunt. / Sequebatur mox hebdomas magna et Festum Paschatos quapropter ad lectiones demum reversus sum. / Mensis Maii / Die 2 Quo et 4 de Elephantorum / [v] / docilitate et industria egi, et num ratione aliqua, prudentia, ac vera et proprie ducta cognitione praeditus sit Elephas disputavi. / Diebus 5 [et] 8 Leonis Historiam auspicatus sum, et quomdod circa illam plurima ignota antehac patefecerint et correxerint Anatomici recitavi. / Diebus 9 [et] 11 De Leonum Sagacitate, robustissima fortitudine, et ex cessa [?] indole egi. / Diebus 12 [et] 15 De aliis quibusdam quadrupedibus in specie strictim quaedam subiunxi et doctrinam hanc absolvi. / Itinere vero necessario et postae amici praesentia impeditus lectiones diffe/ [81r] /re coactus sum ad quas redii. / Mensis Iunii / Die 16 Et ad doctrinam de Avibus accessi. / Die 19 Ad aves male referri insecta plura [?] pisces volantes vespertilionem et alia animalia ostendi / Die 20 Veram avum definitionem dedi et proprietates illarum consideravi. / Diebus 22 [et] 23 Generationem avium ex ovo plenius explicavi. / Diebus 26 [et] 27 Domo abfui. / Die 29 Structuram partium internarum avium explicui. / Die 30 De rostris avium eorumque diversitate lectionem habui. / F. Schrader
ANNO MDCCII / Mensis Iulii / Die 3 Alas avium consideravi et de plumis corpus tegentibus dixi. / Diebus 4 [et] 6 De volatione avium egi et quae Borellus de motu animalium de illo proponit examinavi. / Die 7 Differentiam avium inter granivoras et carnivoras explicui. / Diebus 10 [et] 11 Erant nundinae oppidanae. / Diebus 13 [et] 14 Ob iter non docui. / Diebus 17 [et] 18 De mira quarundam avium pulchritudine et de avibus fictitiis et fabulosis lectionem habui. / Die 20 Erat mutatio Vice Rectoratus. / Reliquis huius mensis diebus ad aegros evocatus docere non potui. / Mensis Augusti / Die 1 Aves reliquis animalibus vocaliores esse et quaedam hyeme latere dixi. / Die 3 Amicorum praesentia lectionem impedivit. / Die 4 Iter ad aegrum horis pomeridianis intervenit. / Die 7 Nullas aves pedibus carere evinci, et quae de manucodiata vulgo traduntur, reieci. / Die 8 Ægra me accedens lectionem impedivit. / [v] / Die 10 Piscium historiam exorsus sum et de convenientia, quam in multis cum volantibus animalibus habent egi. / Die 11 Generationem piscium descripsi. / Sequebantur Nundinae Brunsvicenses. / Die 25 De divisione piscium in cetaceos et branchiales et horum in marinos, fluviatiles et lacustres lectionen habui. / Diebus 28 [et] 29 Piscium organa descripsi et de natatu piscium locutus sum. / Die 31 De piscium respiratione et auditu egi. / Mensis Septembris / Diebus 1 [et] 4 Singularia nonnulla de piscium victu, vita, moribus subiunxi. / Die 14 Ad serpentum historiam accessi. / Diebus 21 [et] 22 De discrimine serpentum et num alati quoque serpentes dentur, ubi et quales indagavi. / Diebus 25 [et] 26 Generationem serpentum plenius descripsi. / Mensis Octobris / Diebus 2 [et] 3 De veneno serpentum et morsu viperae lectionem habui. / Die 9 Quae de basiliscis circumferuntur, examinavi. / Diebus 10, 12 [et] 13 Singularia de serpentibus et draconibus subiunxi. / Diebus 16 [et] 17 Domo abfui. / [r] / Die 19 Insectorum historiam auspicatus sum. / Die 20 Differentias insectorum explicui. / Die 23 De subtilissimis insectorum operibus egi. / Die 24 Apes descripsi et de mellificio [?] illorum aculeis et puncturis dixi. / Diebus 26 [et] 27 De alis pedibus et reptatu insectorum egi. / Diebus 30 [et] 31 Generationem insectorum et metamorphoses plenius explicui. / Mensis Novembris / Diebus 2 [et] 3 De aquaticis insectis quae pedes ad natandum aque ad gradiendum habent, specialia locutus sum. / Diebus 16 [et] 17 Singularia, quaedam et curiosa de insectis addidi et praelectionibus his de Animalibus finem imposui. / Mense Decembri / Effecerunt itinera ad aegros, ut ante ferias, novas praelectiones ordiri non potuerim. / Impedimenta quae praeterea intervenerunt in lectionum medicarum catalogo recensui. / Fridericus Schrader
ANNI MDCCII / Mensis Iulii / Diebus 3 [et] 4 Quo tempore morbi et diei diuretica conveniant et quaenam praeterea in eorum usu cautelae sint attendendae docui. / Diebus 6 [et] 7 Quomodo magnus sudoriferorum apparatus variè inter se differat, quotuplex eorum agendi modus sit practico in selectu observandus demonstravi. / Diebus 10 [et] 11 Erant nundinae oppidanae. / Diebus 13 [et] 14 Ob iter non docui. / Die 17 De distinctione sudoriferorum in volatilia, fixa et media locutus sum. / Die 18 Quomodo in sudoriferorum opportuno usu, diversum corporis statum, diversas morborum conditiones, diversum morbi tempus, semper respicere oporteat ostendi. / Die 20 Erat mutatio Vice Rectoratus. / Reliquis huius mensis diebus ad aegros evocatus docere non potui. / Mensis Augusti / Die 1 Quot modis sudatio fiat descripsi, et cautelas Practico necessarias addidi. / [v] / Die 3 Amicorum prasentia lectionem impedivit. / Die 4 De venae sectione coepi agere, quaenam in sanationibus morborum sanguinis missionem requirant, ostendi. / Die 7 Erat hora lectionis consistorium publicum. / Dies 8 An et quomodo venarum secandarum delectus [?] requiratur explicui. / Die 10 Materiam de revulsione et derivatione pertractavi. / Die 11 De Venae sectione Kadizer dixi et an per venae sectionem massam sanguineam depurare liceat, disputavi. / Nundinae Brunsvicenses postea interveniebant, quibus elapsis redii ad lectiones. / Die 25 Et quid ratione aetatis et sexus differentiae, anni quoque temporis in sanguinis missione attendendum, et num ad lunae phases et signa à calendariographis possita etiam hic respiciendum sit, exposui. / Die 28 Qua quantitate sanguis educendus et quid in ipsa sectione venae observandum explicui. / Die 29 Quomodo post sanguis missionem se gerere debeat patiens, an somnus tunc et quando concedendus. / Die 31 An et quaenam è sanguine vena secta emisso iudicare possimus. / Mensis Septembris / Diebus 1 [et] 4 De Acteriotomia lectiones habui. / Diebus 7 [et] 8 Domo abfui. / [87r] / Diebus 11 [et] 12 Erat mercatus oppidanus. / Die 14 De scarificationibus et hirudinum usu egi. / Diebus 15, 18 [et] 19 Ad aegros itinera facere coactus sum. / Diebus 21 [et] 22 Ad evacuantia particularia accessi et in specie errhinorum, sternutatoriorum et apophlegmatistantium usum consideravi. / Die 25 De bechias egi et ad Alterantium considerationem progressus sum. / Die 26 De Alterantium Medicamentorum usu recto plenius egi. / Sequebantur feriae ordinariae. / Mensis Octobris / Diebus 2 [et] 3 De confortantium remediorum operatione et discrimine egi. / Diebus 5 [et] 6 Iter ad aegrum me avocavit. / Die 9 Quae de roborantibus medicamentis restabant subieci. / Die 10 De diaetae et rerum non-naturalium efficacia in reparandis viribus per morbos amissis egi et praelectionibus his de Medendi Methodo finem imposui. / Die 24 Novas praelectiones de decoro in Arte media faciendo et medici munere dextre et prudenter gerendo lectiones auspicatus sum. / Die 26 Peccare illos medicos dixi qui artem facturi plus suae eruditioni et peritiae quam benedictioni divinae confiderunt. / [87v] / Die 27 Quos fructus pariat fides et valida spes aegri erga medicum et medicinam exposui. / Diebus 30 [et] 31 Quibus modis licitum sit Medico fidem et amorem sibi parare et an quo virtus et prudentia non pertingit, astu et technis enitendum. / Mensis Novembris / Die 2 De diligentia et assiduitate, quae in medico requiritur et vitanda polypragmosyne egi. / Die 3 Dixi de alacritate et promtitudine quae in Medico requiritur. Proximam hebdomadem insumsit iter ad aegrum. / Diebus 13 [et] 14 Erant nundinae oppidanae. / Die 16 Habebatur consistorium publicum. / Die 17 De patientia Medicorum erga patientes occupatorum dixi. / Die 20 Praesentibus Medicinae studiosis cadaver viri gravi pectoris vulnere interemti in vicinia aperui. / Die 21 An medici integrae valetudinis valetundinariis semper praeferendi sint indagavi. / Die 23 De decenti medici ornatu et munditie egi et an aegrotantibus expediat plures medicos consulere disputavi. / Die 24 Quid in consultationibus cum aliis medicis instituendis observandum sit explicui et praelectiones hac absolvi. / Mense Decembri / Effecerunt itinera ad aegros ut ante ferias novas praelectiones ordiri non potuerim. / Friedericus Schrader doctor
ANNO MDCCIII / Mense Iulio finiente / Academico Magistratu abii. / Post resignationem Vice-Rectoratus invitavi studiosos affixo programmate ad audiendas publicas praelectiones Physicas, quas exorsus sum. / Mensis Augusti / Die 9 Quo et sequentibus. / Diebus 10 et 23 De initiis, incrementis et hodierna facie studii futuro labori praelusi intervenientibus interea Nundinis Brunsvicensibus. / [v] / Die 24 Augusti Accessi ad rem ipsam, et de natura ac principiis corporis naturalis agere coepi. / Die 27 Ab aegro me accedente impeditus fui. / Die 28 De convenientia et affinitate artificialium operum cum naturalibus locutus cum. / Die 30 De Materia corporum egi. / Die 31 De Formis naturalium corporum agere coepi. / Mensis Septembris / Diebus 3 [et] 4 Erant nundinae oppidanae. / Die 6 Ob examen candiati Philosophiae, cui intereram, / [89r] / non docui. / Die 7 Formarum rationem plenius descripsi, et exemplis ex arte et natura desumbtis illustravi. / Die 10 De Privatione egi. / Die 11 Materiam de natura et principiis corporum naturalium absolvi. / Die 13 Convivio interfui. / Die 14 De Motu agere coepi. / Diebus 17 [et] 18 Ob iter ad aegrum non docui. / Die 20 Interfui examinibus Candidatorum in Facultate Philosophica. / Die 21 Vulgares Motus definitiones examinavi et veram adstruxi. / Sequebantur deinde bina ad aegros itinera, et feriae ordinariae Festi Michaëlis. / Fridericus Schrader
ANNO MDCCIII / Mense Iulio finiente / Academico Magistratu abii, et / Mense Augusto / Programmate significavi, propositum esse imposterum uni biduo Chirugica tradere, et à materia de Vulneribus rem auspicavi [?] altero biduo Casus Medicos in Praxi occurrentes explicare: quas praelectiones exorsus sum. / Die 9 Et in genere quaedam praefatus sum, quid in Casuum et Observationum Studio et collectione attendendum sit, ut instruere futurum Medicum, et iudicium Practicum formare possint. / Die 10 Argumentum hoc ulterius exposui: notabilem historiam Febris Tertianae recensui. / Sequebantur nundinae Brunsvicenses. / [v] / Die 23 Febrium, intermittentium rationem, sedes, causas et curandi modos plenius explicavi, et / Die 24 Febris Tertianae Duplicis in puero curatae historiam communicavi. / Diebus 27 [et] 28 De Chirurgiae initiis et incrementis, optimisque eius scriptoribus quaedam praemisi. / Die 30 Plenam casus nuper propositi explicationem et resolutionem subiunxi. / Die 31 Erysipelatis male tractati et Gangraenae hinc in crure imminentis prepressea et prohibitae historiam exposui. / Mensis Septembris / Diebus 3 [et] 4 Erant nundinae oppidanae. / Die 6 Erysipelas, eius causam et differentias uberius descripsi. / Die 7 De Gangraena et Sphacelo ad illustrationem huius casus pertinentia attuli, et proposui gravissiumum Anginae exemplum. / Die 10 Vulnerum differentiam exposui, et de Articulorum aqua in vulneribus articulorum profluente, quae vulgo / [91r] / Synovia appellatur, das Gliedwasser, egi et prognosum vulnerum addidi. / Die 11 Sectioni Calculi Vesicae in puero factae cum Studiosis Medicinae interfui. / Die 13 Anginae historiam, quantum ad propositum casum ea spectata, tradidi. / Dies 14 Anginae prognosin et curationem explicui. / Diebus 17 [et] 18 Ob iter ad aegrum non docui. / Dies 20 Interfui examinibus Candidatorum in Facultate Philosophica. / Dies 21 Casus Angina laborantis resolutionem subiunxi, et novum Calculo Vesicae affecti pueri proposui. / Sequebantur deinde bina ad aegros itinera, et feriae ordinariae Festi Michaëlis. / Fridericus Schrader Doctor
Mensis Octobris / Post ferias consuetas festi Michaëlis. / Die 9 Ad Lectiones Physicas publicas redii, et Motus causam explicare coepi. / Die 11 Quomodo subtilissima fluida operentur in solida, et haec impellant, descripsi et exemplis illustravi. / Die 12 Quid in violentis motibus praeter translationem impetus à proiiciente vel impulsore projectus valeat declaravi. / Die 15 Erat festum Academiae Juliae. / Die 16 De continuatione motus eiusque vera causa locutus sum. / Die 18 Ob aegri curam lectionem in crastinum diem distuli. / Die 19 De motus successionibus per circulum egi. / Die 22 De reflexione motus docui. / Die 23 De restatione motus lectionem habui, et ad doctrinam de Loco accessi. / Die 25 Loci naturam porro explicui, et ad doctrinam de Vacuo progressus sum. / Die 26 Vacuum in natura dari asserui. / [v] / Die 29 De diversa duratione naturalium corporum egi. / Dies 30 De accuratissimis tempus mensurandi et in minima partiendi rationibus egi, et pendulorum multiplicem usum descripsi. / Mensis Novembri / Die 1 Ob iter docere non potui. / Die 2 Partem Physicae specialem exorsus sum et de Mundo sive Orbe universo dicere coepi. / Die 5 Incertitudinem illorum, quae de tempore anni quo Mundus creatus est, de Magnitudine et Figura huius universi tradi solent, declaravi. / Diebus 6 [et] 8 De systematibus mundi et hypothesibus variis à situ et motu globorum mundanorum desumtis disserui. / Die 9 Evocabar hora lectionis ad aegrum extra urbem. / Diebus 12 [et] 13 Erat mercatus oppidanus. / Diebus 15 [et] 16 Iter ad aegros me avocavit à Lectionibus. / Die 19 Amicorum praesentia me impedivit. / [93r] / Die 20 De discriminie corporum in coelestia et sublunaria disserui, et de aquis supracoelestibus dixi. / Diebus 22 [et] 23 Caeli affectiones uberius explicui. / Die 26 Stellarum naturam generalibus descripsi. / Die 27 De Stellarum fixarum natura, motu, distantia egi. / Die 29 Die Sole igneo et radiorum concentratorum mirandis effectibus ex recentissimis Observationibus locutus sum. / Die 30 Luminis stellarum causas et differentias exposui. / Mensis Decembris / Die 3 Phaenomena macularum et facularum solarium recitavi, et ex his earum originem et causas descripsi. / Die 4 De aliis solis obscuratioibus egi. / Die 6 De reliquis praeter solem planetis lectionem habui. / Die 7 Ob medicamenti usum non docui. / Die 10 Lunam specialius descripsi et excussi illam quastionem, an sidera plantas habeant et animalibus habitentur? / Die 11 De stellarum novarum phaenomenis et causis docui. / Die 13 Examini novi Chirurgi interfui. / [93v] / Die 14 De Cometis agere coepi. / Diebus 17 [et] 18 Ob iter ad aegrum non docui. / Die 21 Iterum examen novi Chirurgi instituendum fuit. / Sequebantur ob instans festum Natavitatis Domini feriae ordinariae. / Fridericus Schrader.
ANNO MDCCIII / Mense Octobri / Feriis ordinariis elapsis ad lectiones publicas reversus. / Die 9 Et diligentissimam ante initium curae vulnerum explorationem eorum redixi [?], quibusque modis, instrumentis et cautionibus illa fieri debeat, monui. / Die 11 Erat hora lectionis Consistorium publicum. / Die 12 Calculi vesicae historiam recensere coepi. / Dies 15 Erat festum Academiae Iuliae. / Die 16 De Haemorrhagiis vulnerum sistendis egi, compressores Arteriarum recentissimae inventionis monstravi, ac de eorundem usu et applicandi modo disserui. / Die 18 Historiam calculi vesicae porro prosecutus sum. / Die 19 Lethosomiae historiam proposui et quomodo aegrorum corpora ad illam praeparanda sint, exposui. / Die 22 De mundificatione vulnerum et eorum, quae vi intrusa sunt circumspecta extractione egi. / Die 23 De variis modis adducendi vulnerum labia per fasciatio / [v] / nem, suturam, emplastia glutinantia et quid circa illorum usum observandum, dixi. / Die 25 Negotium Academicum mihi commissum lectionem impedivit. / Die 26 Erat hora lectionis Consistorium publicum. / Die 29 Iterum Consistorio publico me oportebat interesse. / Die 30 De cautelis in vulnerum suturis attendendis porro egi. / Mensis Novembri / Dies 1 Ob iter docere non potui. / Die 2 De Turundarum in vulneribus sanandis usu et aptis deligationibus vulnerum egi. / Die 5 Consistorium publicum lectionem impedivit. / Die 6 Coepi de remediis vulnerariis et narcoticis disserere. / Die 8 Habebatur â Collega Oratio inauguralis. / Die 9 Resolutionem casus vesicae calculi nuper propositi ad calamum dictavi et suffusionis oculi exemplum proposui. / Diebus 12 [et] 13 Erant Nundinae oppidanae. / Diebus 15 [et] 16 Iter ad aegros me â lectionibus avocavit. / Die 19 Amicorum praesentia me impedivit. / [95r] / Die 20 De balsamis vulnerariis externis medicamentis, digestivis et defensivis in vulnerum curatione usurpari solitis lectionem habui. / Die 22 Historiam suffusionis ut â tenui saepe initio pedetentim incrementa capiat, recensui. / Die 23 Erat hora lectionis Medicae Consistorium publicum. / Diebus 26 [et] 27 Quomodo Symptomatibus vulnerum occurendum sit in specie acerbis doloribus, spasmis, convulsionibus, melicertes [?] tumoribus, inflammationibus, febribus dixi. / Diebus 29 [et] 30 Causas suffusionis et signae immaturae, maturae, et inveteratae tradidi. / Mensis Decembris / Die 3 De potionibus vulnerariis internis, eorumque recto usu, carne in vulneribus nimium excrescente et luxuriante absumenda dixi et materiam hanc de Vulneribus absolvi. / Die 4 Auspicatus sum doctrinam de Ulceribus / Die 6 Quae de generatione et causis Cataractae Iohann de la Chariere in Chirugia sua proposuit examinavi et reieci, ad discrimen huius affectus ab aliis oculorum vitiis expendi. / [96] / Die 7 Prognosi praemissa ad curationem suffusionis accessi et mature â medicamentis frustra exspectari dixi, ac detractionem manu chirugi faciendam commendavi. / Diebus 10 [et] 11 Ulcerum multiplicis differentias uberius explicui et puris discrimina descripsi. / Die 13 Interfui examini novi Chirugi. / Die 14 Monstratis instrumentis ad hanc idoneis Cataractae levationem plenius descripsi, cautelas in illa observandas propsui, explicationem huius casus subiunxi et alium iuvenis febre petechiali laborantis communicavi. / Diebus 17 [et] 18 Ob iter ad aegrum non docui. / Die 21 Iterum examen novi Chirugi instituendum fuit. / Sequebantur ob instans festum Nativitatis Domini feriae ordinariae. / Fridericus Schrader doctor
ANNO MDCCIV / Mense Ianuario / Elapsis feriis Natalitiis inaugurationis Templi Academici solennia, Vice-Rectoratus mutatio, et varia ad aegros itinera non permiserunt ad Lectiones reverti, ad quas redire demum potui. / Mensis Februarii / Die 21 Quo Febris petechialis historiam aggressus sum et de maculis malignis egi. / Die 22 De tempestatum anomaliis ad malignas febres disponentibus dixi. / [v] / Die 25 Illarum prognosin exposui et ad Curationem accessi. / Die 26 Erat Consistorium publicum. / Diebus 28 [et] 29 Causas petechialium febrium malignarum et Indicationes descripsi. / Mensis Martii / Diebus 3 et 4 Prognosin febrium malignarum et Indicationes descripsi. / Diebus 6 [et] 7 Curationem petechialis febris proposui. / Diebus 10 [et] 11 Erant oppidanae nundinae. / [78r] / Die 13 De sudoriferorum in curatione febrium malignarum observanda differentia lectionem habui. / Die 14 Explicationem malignae febris absolvi, et casum hernia laborantis proposui. / Sequebatur magna hebdomas et Festum Paschatos. / Friedrich Schrader doctor
ANNO MDCCIV / Mense Februario / Die 21 Quae de Cometarum causis et significationibus dicenda restabant absolvi. / Die 22 Doctrinam de Elementis exorsus sum. / Diebus 25 [et] 26 Recensitis variorum de Elementorum numero sententiis quousque illa admittere fas sit et utile ad explicandos naturae effectus interpretatus sum. / Die 28 De qualitatibus Corporum sublunarium agere coepi. / Die 29 Calorem et frigus secundum Verulamium manus veluti naturae in sublunaribus esse quibus multa opera exsequitur exemplis illustravi. / [v] / Mensis Martii / Diebus 3 [et] 4 Caloris naturam et effectus explicui. / Diebus 6 [et] 7 De frigoris natura et effectibus egi. / Diebus 13 [et] 14 De fluiditate et firmitate egi. Impedimenta quae inciderunt in Medicinarum praelectionum Catalogi recensui. / Friedrich Schrader
No se ha podido enlazar una matrícula con certeza.
Laboratorio de memoria histórica
Una arquitectura de estudio aplicada exclusivamente a los datos documentados de este expediente. Las ausencias se muestran como lagunas, no se rellenan con invenciones.
Facultad de Medicina
Identificar a Friedrich Schrader dentro de la Facultad de Medicina.
Nacido: 1657 · Helmstedt · Fallecido: 1704 · Helmstedt
Reconstruir su cronología académica a partir de las cátedras documentadas.
147
Relacionar docencia, disertaciones y actividad pública conservada.
50
Distinguir hechos catalogados de lagunas documentales.
0
Recuperar de memoria las fechas, lugares y relaciones esenciales.
Persona → Facultad → Cátedra → Documentos → Red académica. La enseñanza conecta con cursos, la investigación con disertaciones y la vida institucional con memorias y programas.
Los registros históricos son desiguales. Un conteo cero significa ‘no identificado en esta exportación’, no necesariamente ‘no existió’. Contrasta nombres latinizados, ortografías variables y fechas incompletas.
Compartir el expediente
El visitante recibe el enlace permanente y los datos esenciales sin salir del museo.
Fuente primaria del catálogo: Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel. Edición local generada a partir de las exportaciones públicas de profesores, matrículas, lecciones, memorias, disertaciones y discursos/programas.
Identificador local permanente: AJ-P-0203