Facultad
Facultad de Filosofía
Recuperación activa
Identificar a Johann Eichel Edler von Rautenkron dentro de la Facultad de Filosofía.
Expediente académico · Facultad de Filosofía
Nacido: 1621 · Gellershausen/ Heldburg bei Hildburghausen · Fallecido: 1688 · Braunschweig
Phil. Prof. d. Ethik (ab 1651–1655); Jur. o. Prof. in Helmstedt (1655–1688)
Cronología académica
Corpus documental
A Kalendis Ianuarii Anni MDCLVII Collegium Institutionum ad Finem; Collegium verò Digestorum ad librorum XLIIX perduxit et publicè de Pactis disputavit, nec non de Remissionibus Paenarum a Beneficio competenti. Unam atque alteram Novellam quoque interpretatus est. Ioannes Eichel doctor, Moralia Professor publicus
Ioannes Eichel Moralia Professor publicus / Mense Ianuari / Feriis Nativitatis peractis die XII. publicè in Ethicis perrexi et ad caput X. liber V. Ethice egi de Iure Civili et Positivo. / XIII. Egi de eadem materia. / XV De speciebus Laesionum. / XVI De iis actionibus, quae vere hominem reddunt iniustum ad Caput XI. / XIX Profectus sum ad Iudicium Aulicum Guelpherbytanum et die XXV redii. / XXVI et XXVII Funus pie defuncti Mohrmanni curavi. / XXIX Ad caput XII perrexi. / XXX Caput XIII Explicavi. / Mense Februario / II. Huius Mensis diem occupavit Festum Purificationis Mariae. / III. Perrexi in caput XIV et egi de aquitate /[v]/ V. Ex caput XIV Egi de Fundamentatis Interpretationis Legum. / VI. Propter consistorium Publicum pergere non potui / IX et X Feriae fuerunt. / XII Ad Caput Penultimum perrexi. / XIII Ultimum explicavi. / XVI Perrexi ad librum VI Ethice et Eius connexionem cum Libri antecedentibus Explicavi, de prioribus repetivi. / XVII Caput I liber VI Explicavi. / XIX Caput II interpretatus sum. / XXIII. Caput IV Explicavi. / XXIV Gradualis Disputatio fuit habita in Facultate Iuridica. / XXVI. Ad Caput V. perrexi, et ibi de natura Prudentiae Late egi / XXVII De eadem materia dixi ad idem Caput. / [22r] / Mense Martio / II Ad Caput VI perrexi. / III Caput VII explicavi. / V Ad idem caput de sapientia egi. / VI Ad caput VIII perrexi et de ambitu Prudentiae dixi. / IX De eadem egi ad caput IIX et eius speciebus. / X Ad caput IX perrexi. / XII Ad caput X. / XIII Ad XI De tribus habitibus prudentiae subordinatis egi. / XVI et XVIII Nundinae fucerunt. / XIX Caput XII interpretatus sum. / XX De usi horum Praeceptorum egi. / XXIII Usque ad finem Mensis feriae fuerunt.
Mense Aprili Anni MDCLVIII / XX Huius redii ad lectiones Ethicas, & quae in opere Ethico reliqua erant, absolvi & lectiones illos continuavi usque ad XXI Maii. / Ioannes Eichel professor
Ioannes Eichel doctor Professor Pandectarum Publicus / Mense Octobri Anni MDCLIIX / Hunc mensem ex clementissimo permissu Magnificentissimi directorii itineri, quod ad thermas Valetudine eadem suscipere coactus est, impendit / Mense Novembri / Cum secundo huius mensis die rediisset, finita auctione librorum, ad lectiones publicas reversus est, easque continuavit ad tertium decembris diem, pervenitque ad doctrinam de hereditatis petitione, quae continetur in libro V. strum [?] nullamque horam, praeter quas auctio eripuit, omisit, additis Mercuri & Sabbathi diebus, quibus hic [?] publicas lectiones habuit / Mense Decembri / Quinto huius mensis die ex indultu Magnificentissimi directorii ad conventum Luneburgi indictum profectus est.
Ioannes Eichel Pandectorum Professor Publicus / Mense Ianuario / Anni MDCLIX / VIImo huius auspicatus sum libro VII digestorum de Rei Vindicatione & quoniam auditores me rogabant, ut plures horas quae consultus impendere non gravares [?] plerisque diebus in gratiam auditorum binas lectiones publicas habui, unam hora septima matutina, / alteram V. hora Va pomeridiana: quis etiam addidi dies Mercurii & Sabbathi, ut eo celerius in Vasto opere progredi liceret. Absolvi vero hoc mense libro VI & VII digestorum, XXIV huius profectus sum ad iudicium aulicum Guelpherbytanium / Mense Februario / Ipsis huius mensis Kalendis inchoavi libro IIX. digestorum & ea assiduitate, qua in priori mense usus eram, perrexi & libros IIX, IX, X, XII integros, in XII vero Titulos priores III absolvi & in IV. de Condictione, causa data causa non secuta, substiti / [v] / Mense Martio / Ipsis Kalendis in Titulos IV libri XII Digestorum de condictione causa data, causa non secuta, eadem ratione perrexi & binis horis de die impensis totam praedictionum materiam, quae se in libro XIII extendit, una cum libro XIII, XIV, & XV absolvi, & in libri XVII. Titulo ad Senatum Velleianum substiti / XXI. huius ad Iudicium aulicum Guelferbytanum profectus sum / Reliquum tempus huius mensis sancta septimana Festum Paschatos occupavit.
Ioannes Eichel Doctor Pandectorum Professor Publicus / Mense Aprili / VII huius perrexi in explicando Senato Velleiano, & singulis diebus binas horas impendendo per hunc mensem integram de compensationibus, Mandati & depositi materiam absolvi / Mense Maio / II huius ea quae in extra depositi reliqua erant, adieci & postea iterum binis horis plerumque die impensis Titulum pro socio, de contrahenda Emptatione Venditione de in diem additione, de lege Commissoria, de hereditate vel actione vendita, de Rescindenda Venditione hisce interpretatus sum & substiti in Titulo de periculo & commodo Rei Venditae / Mense Iunio / IIX. huius ex clementissimo indultu Magnificentissimi domini Directoris Lauenburgum profectus sum / Anno MDCLIX
Ioannes Eichel Doctor Pandectorum Professor Publicus / Mense Iulio / Anni MDCLIX / Nono huius redii & quoniam XI & XII propter nundinas pergere non licuit, XIV lectiones iterum sum auspicatus & Titulum de Periculo & Commodo Rei Vendit. absolvi: postea Titulum De actionibus empti venditi / Item Locati Conducti ad finem perduxi, singulis diebus binis lectionibus habitis / Mense Augusto / Ipsis Kalendis Guelpherbytum ad Iudicium aulicum profectus sum & / VI eiusdem mensis redii / IIX eiusdem Titulum de Aestimatoria inchoavi & / ad XXIX diem usque, Titulum de Rerum permutatione praescriptionis pignoribus, in quibus causis pignus vel hypotheca / [v] / tacito contrahitur / Quae res pignori vel hypothecae datae olbigari non possunt. / Qui potiores in pignore vel hypotheca habeantur. Item de distractione pigor. & hypoth. absolvi, iterum plerisque etiam Mercurii & Sabbathi diebus, binis lectionibus habitis / XXX huius mensis & sequentis dies proximos conductium nuptiale domini doctoris Glaeseri in aedibus meis habitum occupavit / Mense Septembri / Vto huius mensis auspicatus sum Titulo Quibus mod. pigns. vel hypothe. solvitur. / VI huius nuptiis domini doctoris Pauli interfui. / IX Progressus sum ad Titulum de Aedilitio Edicto / & sequentibus huius mensis diebus materiam adieci de Evictionibus, Exceptione Rei Vend. & Tra / [38r] ditae / Item de usuris, fructibus, causis & omnibus accessionibus, quam ex Iure Naturae, domino & Canonico lege examinavi & hac absoluta de faenore Nautico & per hanc occasionem de pactu Assecurationis egi & simul doctrinam de Testibus auspicatus sum, in qua substiti. Nullam horam praetermisi; sed potius Mercurii & Sabbathi diebus publicas lectiones habui, interdum etiam, si licuit, binas.
Ioannes Eichel Pandectorum Professor Publicus / Mense Octobri / Anni MDCLIX / II huius mensis perrexi in materia de Testibus & / eam VII huius absolvi / X, XII & XIV egi de Iuris & Facti Ignorantia / XVII, XVIII, XIX de sponsalibus egi / XX, XXI & XXII. de Ritu Nuptiarum / XXVII, XXIIX, XXIX. de pactis dotalibus / Mense Novembri / I et II huius adhuc egi de pactis dotalibus / III & IV de fundo dotali / VII, IIX, IX de donatione inter virum et uxorem / XI de divortiis / [40] / XII & XIV soluto matrimonio quomodum dos repetatur / XV Ex concessione Magnificentissimi Con-Directoris iter suscepi & redii XXX Eiusdem / Mense Decembri / II huius auspicatus sum Titulum de Impensis in res dotales factis / V Nata est mihi filiola Tertiogenita, & ideo aliquot diebus a lectionibus publicis abstinui / XII iterum egi de illis Impensis / XIII & XIV de actione rerum amotarum / XV, XVI, XIX de agnoscendis & alend. liberis / XX, XXI reliqua huius libri absolvi / Docet hora septima matutina.
Ioannes Eichel Academiae Iuliae pro tempore ViceRector / Quum per continuas Academici Magistratus occupationes lectionibus publicis vacare haut licuerit, nihilominus tamen hora V & VI matutina privatim in aedibus meis opus Nicomachicum Aristotelis de moribus explicavi & de alienationibus rerum disputavi
Iohannes Eichel Pandect. P.P. Mense Iulio, Augusto et Septembri / Postquam Magistratum Academicum deposui, die XVI Iulii ad lectiones publicas reversus sum & materiam de Tutelis inchoavi, eamque per tres has menses, una cum Tit. prioribus tribus, de materia Testamentaria explicavi / Nullam horam praetermisi / praeterquam quas et iudicium aulicum et conventus Brunsvicensis, una cum nundinis et solennibus Doctoralibus eripuerunt / Addidi per hoc trimestre etiam horas dierum Saturni et Mercurii / Et domi mea exercitium Nicomachicum una cum Collegio Connexionis Titulorum universi Iuris absolvi / Doceo hora septima matutina
Ioannes Eichel Pandect. P.P. Mense Octobri Anni MDCLX / Die XI huius aggressus sum materiam Tit. V. lib. XXVIII de Heredit. Iustit. & occasione huius plura Ritorum solennium & minus solennium cum singulorum requisitis explicavi per integrum mensem, nulla hora pratermissa / Mense Novembri / Ipsis huius Calendis doctrinam de Substitutione secundum ductum Tit. VI de vulgar. & pupill. substit. inchoavi, earumque per VI. horas tradidi / Die XII huius ex permissu Magnificentissimi domini directoris in Bohemiam profectus sum & ultimo Decembris Kldis. / Domi mea lectiones, quibus fundamenta universi iuris monstro, sese [?] ad finem perduxi/ Doceo alias hora VIIma matutina iam vero propter tenebras prima pomeridiana.
Ioannes Eichel Moralis Professor peractis Nativitatis feriis publicas lectiones in Mensem Martium distulit; partim permissu Dominorum dominorum Visitatorum, qui hoc anno, quo stipendio caret, eum non aequaliter, cum aliis Dominis dominis Collegiis suisque ad eas tradendas pronunciabant; partim, quod nulla vacaret hora, qua ea, quae exorsus erat, collegia privata, tam disputando, qui legendo, ad finem perducere poterat. His vero, mensibus Januario & Februario, absolutis, sub initium Martis doctrinam de Iustitia & Iure auspicatus est, eamque ad caput IX Aristotelis libri V Ethicae perduxit / Privatim disputatorio Collegio Ethico finem imposuit, excepta disputatione ultima / Helmstadii die 11 Aprilis Anno MDCLIII
Sub initium Mensis Aprilis auspicatus sum librum V. Eth. Nicom. eumque satis difficilem & prolixum intra spatium VIII septimanarum ad finem perduxi / Et cum secundum ductum Philosophi de principiis Iuris naturae gentium & positivi; nec non fundamentis legum interpretationis aequitate item & Numi seu monere natura, valore & mutatione paulo fusius agere constitueram, diebus Mercurii & Sabbathi, qui alias a lectionibus publicis vacant, binas horas, antemeridianam alteram & pomeridianam, ut & partem feriarum dictae doctrinae impendi / Ioannes Eichel Professor Moralis
A mense Octobri ad decembrem extremam doctrinam de Sapientia, Scientia, Prudentia, Aequitate, fundamentis item praecipuis leger interpretandi [?], habita etiam principiorum; post de Heroica virtute eique opposito vitio / semivirtutibus & semivitiis / eorumque a veris virtutibus & vitiis discrepantia / & deinde de Amicitiae necessitate, utilitate & variis eius speciebus usque ad capitulum IX. libri IIX absolvi / subinde monstratis fundamentis, ex quibus leges civiles promanarint / Nullam praetermisse horam / sed ut id quod superiori trimestri ob iter susceptum praetermittere cogebar, resarcirem, horas Mercurii & Sabbathi dierum simul assumpsi, quando a publicis disputationibus vacaverunt / Helmstadii die XIV Ianuarii Anno MDCLIV / Ioannes Eichel / M. Professor Publicus
Mense Ianuario Anno MDCLV et quidem die eius IX Regulas Iuris publice interpretandas inchoavi, easque explicavi diebus saltim Mercurii et Sabbathi, quum aliis diebus hora non vacaret / Domi meae Exercitium Disputatorium ad Instituta continuavi / Mense martio Lectionem addidi, idque ad id temporis, quo ad Acidulas profectus sum deduxi, ut et Explicationem Regularum iuris / Die XXIII Iulii ad Acidulas Vildungenses impetrata prius a Directorio venia profectus sum, / et sub finem Augusti redii / Et tempus postea quod insequebatur, illis rebus, quarum in altera schedula Philosophicae Facultatis mentionem feci, impendere coactus sum / Post illa solennia, quae in Regulis Iuris erant reliqua absolvi / Peractis Natalitiis feriis die IX Ianuarii Anno MDCLVI aperui Collegium Pandectarum, in quo singularium Legum textum ex primis quibus incumbunt, principiis explico, et quoniam plerique veterani sunt studiosi, qui intersunt, ipsorum rogatu de die continuo sextam et septimanam matutinas, interdum / [v] / et alias horas pomeridianas simul impendo / perveni usque ad Librum XXVI / Mense Februario publice disputavi de variis ex Iure excerptis, et quidem gratuito postea vero plures eiusmodi Respondentes, qui unicam saltim plagulam disputationi subiicere vellent, nancisci non potui / Mense Martio de Vindicta Privata / Aprili de Syndico; Eodem de Praesumptionibus / Iunio de Probationibus disputavi / Quum a vivente Beati Domini Mehlbomio, mihi Quinto Professori Iuris, nulla per diem horam Novellis explicandis reliqua erat, qua non vel Iuris Consultus vel Philosophus, qui cum Icto concurrere non potest, legeret, nisi septima, qua Hebraeus, et quinta, qua Lector Gallicae Linguae utitur, qua tamen ad Martium usque tenebris oppletae sunt, ideo Novellarum publicam Lectionem praeter voluntatem in mensem Maium reiicere coactus sum: ubi primo de origine Novellarum, earum autoritate, modo obligandi, aliisque Iuris Libris derogandi ordine et Charactere sermonis, nec non qua Methodo doceri vel tractari, queant, de illarum [9r], versionibus et Editionibus prolixe egi / Post Selectiores explicare constitui, et primo explicandas sumpsi Novellam IX, Novellam CXI, Novellam CXIX, Novellam CXXX ubi late ex Iure Naturae, Gentium, divino et Civili de fundamentis Praescriptionis et Usucapionis egi / Die XX Iulii petentibus studiosis Collegium institutionum Lectorium aperui, quod ad Libri Secundi Titulum III deduxi. Sub praesidio [?] Disputatio de Iure Emigrationis et Detractionis pro... [?] / Ioannes Eichel Novellarum Professor Publicus
Ioannes Eichel Doctor et Pandectarum Professor docet hora VIIma matutina / Mense Aprili / Propter ductum et obitum beatae sacras conceptum in publicum praedire de more hic recepto prohibiti sum ad eoque lectiones iuridicas inchoare non licuit / Mense Maio / Ipsis huius Mensis Kalendis lectiones Pandectarum auspicatus sum hora VII matutina et de origine Iuris illa [?] hora disserui / IV. Perrexi et Inst. Iustinianeas dixi / V. de Eiusque Computatioribus et Libris / die VII de variis Editionibus librorum Iuris et potissimum Florentina, eiusque auctoritate. / IIX de Conditione eius iuris post obitum Iustiniani / Tota hebdomade post Festum Pentecostes precedente de varia huius Iuris fortuna, oppressione et propagatione sub sequentibus Imperatoribus egi et quomodo / [v] / tandem usus eius non tantum in Germania, sed plerisque fere Europae provinciis & Regnis invaluerit / Idem continuavi sequentis septimanae XXI et XXII. etiam alias feriatis diebus et connexionem Titulorum Pandectarum in gratiam Tyronum [...] sum / XXV. Profectus sum ad Iudicium aulicum Guelpherbytanum / Mense Iunio / Huius Mensis dies XIV. priores occupavit auctio librorum / XV [...] ordinem absolvi. / XXIII. usque ad librum XXXVII. / XXV. usque ad Librum XLI / XXVI usque ad Librum XLV / XXIX et XXX accessitus Guelpherbytum in causa Serenissimis Principibus nota. / Disputavit publice de Interdictis ad Librum XLIII. Digestorum / Item De Testibus / Et Collegium Pandectarum privatum ad finem perduxit
Ioannes Eichel Professor Moralium docet hora Nona / Mense Aprili / Propter ductum et obitum beatae sacras conceptum in publicum prodire de more hic recepto prohibitus sum et propterea in publicis lectionibus pergere non licuit / Mense Maio / Ipsis huius Mensis Calendis, quae in diem Veneris incidebant, lectiones Ethicas auspicatus sum, & Capita quae in Libro VI. reliquae erant ordine ad finem perduxi / IV huius Mensis die perrexi & Libro VI finem imposui / V. Auspicatus sum Librum VII. Eth. & Caput I absolvi / VII Festum ascensionis occupavit / VIII perrexi & 2dum absolvi / Cunctis hebdomade Festum Pentecostes praecedente a publicis lectionibus feriemur: / Ego tamen integram una cum Mercurii & Sabbathi diebus publicis diatribis impendi & capita quinque ad finem perduxi usque ad / [v] / VIItimum inclusive ut ea, quae mense Aprili fuerant praeter missa aliqua ex parte resarcirem / Idem feci die sequentis septimanae XXI & XXII. etiam alias feriatis diebus & caput IIX & IX interpretatus sum. / XXV profectus sum ad Iudicium aulicum Guelpherbyterum / Mense Iunio / Huius Mensis dies XIV priores occupavit Auctio librorum / XV ad lectiones redii & caput X una cum XI explicavi / XVI caput XII Interpretatus sum / XVIII. caput XIII / XIX caput XIV fere ad finem perduxi / XXII Quae reliqua erant in capite XIV. absolvi & finem imposui libro VII / XXIII. Auspicatus sum Librum VIII. Ethicorum & caput I interpretatus sum / XXV caput II / XXVI caput III / XXIX & XXX accessitus sum Guelpherbytum in causa Serenissimis Principibus nota / Disputavit de Fundamentis Virtutis
October / Quinta Octobris ad Nuptias Quedlinburgum profectus sum & inde propter negotia nonnulla XII demum redii / XVI die Iovis iterum Morales lectiones auspicatus sum et ad caput V egi de Iustitia particulari in genere / XVII die Veneris adhuc de eadem materia / XX die Luna de differentia inter Iustitiam universalem & particularem / XXI Die Martis An huius distinctio etiam alibi, quam in libri Aristotelis inveniatur, an in sacra scriptura et iure civili eius sit usus et quis? / XXIII. die Iovis capite VI interpretatus sum et de natura Proportionis agere caepi / XXIV. Die Veneris de speciebus Proportionis egi, et quare Aristoteles illis utatur in doctrina de Iustitia / XXVII Die Luna ad caput VII perexi, atque interpretari capi / XXVIII. Die Martis de altera Iustitiae specie egi quam Aristoteles διορθωτικὴν appellat. / XXX Die Iovis Catharius tantum mihi raucedinem excitavit, ut ne verbum quidem proloqui potuerim / November / Duravit raucedo quae me XXIX prioris Mensis invasit usque ad XXII Novembris / XXIV Guelpherbytum profectus sum. / [v] / XXVI Redii et / XXVII die Iovis in capite VII perrexi & de Errectiones [?] συναλλαγριάτων ἀεκουσίων egi / XXVIII. de eadem egi & quantum haec fundamenta usum habeant in Iure Civili, prolixe ostendi / Praeterea domi mea Exercitium morale examinatorium continuavi / A Mense Decembri / Primo Xbri ad caput VIII progressus de Talionis Pythagorica natura egi & quomado ea in parnis [?] locum habere [...] / II Xbri adhuc de ea / IV eiusdem De Natura Iustitia commutat / V. De Eadem / VIII De inventione & origine Nummi / IX De eius usu & abregatione / XI De indigentia / XII De modo investigandi pretia rerum / XV De Iure Civili ex Eodem capite / XVI De Iure Naturae ex eodem / XVIII Gradualis fuit habita in Facultate Iuridica / XIX ob impedimentum domesticum non legi / Reliquos dies Feriae occuparunt / Ioannes Eichel Professor Publicus Moralium
A Mense Octobri Anno MDCLVI / Tametsi secundum Recessum, uti appellatur, hactenus quidem Morali Philosophiae tantum ἔργῳ incumbere iussus sim, nihilominus tamen unam et alteram Novellam explicavi / Et de Pignoribus, de Rei vindicatione nec non Beneficio Competentiae publice disputavi. / In Collegio Digestorum et Institutionum domi mea perrexi & utrumque fere ad finem perduxi / Ioannes Eichel
No se ha podido enlazar una matrícula con certeza.
Laboratorio de memoria histórica
Una arquitectura de estudio aplicada exclusivamente a los datos documentados de este expediente. Las ausencias se muestran como lagunas, no se rellenan con invenciones.
Facultad de Filosofía
Identificar a Johann Eichel Edler von Rautenkron dentro de la Facultad de Filosofía.
Nacido: 1621 · Gellershausen/ Heldburg bei Hildburghausen · Fallecido: 1688 · Braunschweig
Reconstruir su cronología académica a partir de las cátedras documentadas.
119
Relacionar docencia, disertaciones y actividad pública conservada.
9
Distinguir hechos catalogados de lagunas documentales.
0
Recuperar de memoria las fechas, lugares y relaciones esenciales.
Persona → Facultad → Cátedra → Documentos → Red académica. La enseñanza conecta con cursos, la investigación con disertaciones y la vida institucional con memorias y programas.
Los registros históricos son desiguales. Un conteo cero significa ‘no identificado en esta exportación’, no necesariamente ‘no existió’. Contrasta nombres latinizados, ortografías variables y fechas incompletas.
Compartir el expediente
El visitante recibe el enlace permanente y los datos esenciales sin salir del museo.
Fuente primaria del catálogo: Herzog August Bibliothek Wolfenbüttel. Edición local generada a partir de las exportaciones públicas de profesores, matrículas, lecciones, memorias, disertaciones y discursos/programas.
Identificador local permanente: AJ-P-0057